PL 104, col. 637

Quaestiones super libros Regum (Theutmirus; Claudius Taurinensis), J. P. Migne

Malachim,
id est Regum vocitatur, qui in
tertio et quarto volumine continetur: meliusque
multo est Malachim, id est Regum, quam Malachot,
id est Regnorum dicere. Non enim multarum gentium
regna describit, sed unius Israelitici populi,
qui tribubus duodecim continetur: plus tamen in
terrena Hierusalem tribus Juda, una ex duodecim,
diuturna successione regnavit. In qua civitate (reprobrato
Saule), prior David regnavit. « In quibus
temporibus multa, et varia sacramenta Christi,
et Ecclesiae figurantur. Nam in ipso initio Regum,
commutatum sacerdotium in Samuel, reprobato
Heli: et commutatum regnum in David, reprobato
Saule, exclamat, praenuntiari novum sacerdotium,
novumque regnum (reprobato vetere, quod umbra

erat futuri) in Domino Jesu Christo venturum.
Nonne ipse David, cum panes propositionis manducavit,
quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus
in una, eademque persona utrumque futurum,
id est in uno domino Jesu Christo regnum, et
sacerdotium figurabat? Et aspice Regum tempora,
quia primo Judicum, postea Regum: sic erit judicium,
postea regnum.
« Fuit vir unus de Ramatha in Sophim de monte
Ephraim, et nomen ejus Helcana, filius Hieroboam,
filii Heliu, filii Tau, filii Suph, Ephrataeus. Helcana
non de Aran (id est Amram) ortus, sed de
Isaar, qui et ipse filius fuit Caath, et Caath filius
Levi. [(Exod. 6. 18. 19. etc.)]
« Hic Isaar pater fuit Chore, quo pereunte filii

ejus remanserunt. [(Num. 26. 10. 11. etc.)] De cujus
stirpe fuit Samuel, quorum posteritas postea temporibus
Davidis et Salomon, cantatores, et prophetae
in populo, et in templo Dei fuerunt. [(I. Paral. 6.
28. 32. 33. etc.)] Hujus Caath familiae acceperunt
urbes, et suburbana ad inhabitandum (ut liber Jesu
Nave testatur) in monte Ephraim
[(Jos. 20. 7. et
21. 21. 22. etc.)] , ubi fuerunt civitates Sichem, et
Gazer, et Cethsaim, et Betheron.
« Fuit Helcana filius Hieroboam, filii Heliu, filii
Tau, filii Suph, filii Helcana, filii Johel, filii Azariae,
filii Sophoniae, filii Taath, filii Asir, filii Abiasaph,
filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii
Israel, ut verba dierum narrant. Et habuit uxores
duas, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena.

Fueruntque Phennenae filii, Annae autem non erant
liberi: et caetera. Iste ergo laudabilis vir habuit duas
uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena.
Habebat autem filios de secunda (Phennena);

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.