PL 105, col. 384

Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

unum prosa, alterum vero versibus explicavi: quos
tamen ideo in unum corpus colligare rogabam, ut
in rerum narratione alter alteri subsidia ferret.
In quibus nimirum Ludowici serenissimi Augusti
clementiam circa nos factam reverenter expressi,
cujus commonitionem atque doctrinam, etsi ita ut
ab eo prolatae sunt, ad integrum explanare nequivi;
benevolam tamen voluntatem illius secundum legem
Dei et sanctorum dogmata Patrum enodare curavi:

quatenus per hoc misericordiae bonum ejus memoria
subolumque illius apud nos nostrosque successores
in sancta oratione maneat semper. Hoc igitur
opus, dilectissime frater, ad profectum et utilitatem
legentibus, Deo donante, congessi, et tibi famulo Dei
consecravi, ut sit in memoriam antiqui praeceptoris
tui jugiter apud te. Vale.
INCIPIT VITA.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.