PL 105, col. 398

Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

coaptantur: ut quique quater bina haec dicta
Jesu complentes, in hac ecclesia Christi sustentacula
mereantur haberi. Circulus vero ecclesiae, qui
nullo fine terminatur, interius habens compendia
vitae, id est divina sacramenta, regnum perpetuae
majestatis et spem vitae aeternae ac praemia mansura,
quibus justi merito coronantur in aevum, non incongrue
significare videtur.
21.
Hoc igitur templum quod iste vir venerandus
cum magno pietatis amore construxit, Heistolfus
Moguntiacensis Ecclesiae praesul, Turingea rura
transiens, dedicavit in honorem Domini nostri Jesu
Christi et sancti Michaelis archangeli Christi, et reliquorum:
cujus dedicationis nihilominus diem, numerum,
tempus, et annum, pariterque sanctorum

nomina, quorum reliquiae ibidem conditae sunt, idem
magister qui supra, versibus, et prosaeleganter
expressit, sicut sequens volumen diligenter legentibus
satis evidenter ostendit.
22.
Postquam vero haec quae ad cultum divini
operis pertinebant hoc modo peragebantur, hic idem
venerandus vir, licet jam senio morboque tricatus
lassasset, tamen claustrum monasterii ex novo construere
cogitavit. Vocantur ad consilium fratres.
Quaesitum est in quo loco aedificatio claustri congruentius
potuisset aptari: quidam dederunt consilium,
contra partem meridianam basilicae, juxta
morem prioris; quidam autem, Romano more,
contra plagam occidentalem satius poni confirmant,

propter vicinitatem martyris, qui in ea basilicae
parte quiescit: quorum consilio assensum praebuere
priores; concordabat nihilominus et reliqua pars
fratrum. Quibus vero ita in unum coadunatis, tendebatur
statim mensura laboris, effossaque terra,
operis magistri consequenter fundamenta ponebant.
Erat enim in hoc opere, et non solum in hoc, verum
etiam in omnibus utilitatibus monasterii par cura,
voluntas, ac studium fratribus et abbati. Audiebat
enim libenter consilium fratrum, et eorum collocutionibus
saepissime fruebatur. Sciebat enim
scriptum: Omnia fac cum consilio [(Prov. XIII)]
.
Atque ideo non se sublimiorem, nec prudentiorem
caeteris aestimabat, neque etiam inani tumore tractabat
se consolatione [ Forte consultatione] alterius

non egere. Attamen si quandoque minus prudens
in aliquibus errabat, hoc magis aliorum minus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.