PL 105, col. 402
Vita S. Eigilis (Candidus Fuldensis), J. P. Migne · Vita metrica (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
monumenti aptavit, in quo se post obitum ejus
condere humili supplicatione poposcit. Inde igitur
cum esset reductus in domum, decidit desperatus
in lectum, et cognovit quia moriturus est. Quod
cum audissent fratres, venerunt visitare eum, atque
pro exitu animae illius preces fundere Deo; quibus
conspectis, gratulabatur in adventu eorum, et in
oratione ipsorum delectabatur anima ejus.
28.
Interea namque rogabatur a fratribus quo
purior de hoc mundo migrasset, quamvis occulta,
confessione et digna poenitentia purgaretur: ut si
quem laederet, veniam postularet; vel si a quoquam
laesus fuisset, simpliciter remissionis indulgentiam
daret. Commonitionem itaque fratrum libenter audiens,
ait: Si quem, inquit, laesi, humili supplicatione
veniam rogo; et si a quoquam laesus fuissem,
dimittat illi dicitur [ Leg. Deus]; et ego veraciter
illi ex intimo corde dimitto. Cumque enim
haec verba jam moriturus explesset, commendabat
se Deo et precibus fratrum suorum, atque in lectum
corpore congregato spiritum exhalavit. Quo viso
perterriti fratres et jam tunc in angustia positi,
Patris interitum suspirabant, scientes qualem habuerant
Patrem, et nescientes qualem accepturi
fuissent. Nemo enim, frater Modeste, cognoscere
potest, nisi ille solus qui hoc experimento cognovit,
qualis plerumque filiis miseria est, quod eis
legitimus Pater aufertur, et vitricius [ Leg. vitricus]
consequenter infertur: propria mater occumbit, et
noverca succedit. Quod aperte manifestabant illae
duae mulieres circa infantem vivum litigantes in
judicio Salomonis regis Hierusalem. Fratres vero
post haec secundum consuetudinem Patrum tulerunt
corpus chari senioris, et cantantes atque orantes
in ecclesiam deferebant: et ibi oratione completa
levaverunt corpus ejus, et sepelierunt in sepulcro
quod ipse sibi paraverat vivens, fidem habens resurgendi
in die adventus Domini nostri Jesu Christi,
cui gloria et potestas in aeternum. Amen.
Patris hic, abitum [transitum] hincque venustum.
Quapropter rogitat hic quoque glebo [arator]
Promptosque et resides quosque legentes,
Formicae ut tenuem farris acervum
Hujus non temere dente peroso