PL 105, col. 408
Vita metrica (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
Venit ad occidua haec eadem legatio rura,
Caesaris antiqui supplex oracula poscens.
Tum namque occiduus monachus et presbyter alti
Regis ad adspectum prior invitatus Aaron
Progreditur, causasque vitae fratresque venisse
Fuldenses, humili coram sermone patenter
Rege aperit, atque ante fores adstare reclusis
Quos cum pro foribus Caesar praesensit, ut intrent
Dicitur. At senior fratrum stipante caterva
Intrans procidit ad genua, genibusque volutans
Una cum sociis, vultum regnantis honorat.
Nec mora continuo, dextra innuit ipse nitenti,
Atque astare jubet: prior et sic incipit ipse.
O nati, fratresque mei, lectique parentes,
Spes patriae, nostrique decus et gloria regni,
Vos horrenda nimis ante discrimina pestis
Lethiferae urgebant: saltim nunc eruta corda
Erigite, moestumque metum secludite: vestra
Regula quod doceat, intento corde tenete.
Ipsa est porta atque arcta via, quae ducit ad alta
Regna poli; contendite nunc intrare per illam!
Ut per eam modo currentes, veniatis ad illum
Qui vos de tenebris miserans et carcere caeco,
Non meritis, produxit in admirabile lumen.
Currite nunc, fratres, vitae dum lumen habetis,
Neu tenebrae vos praeripiant. Ante omnia pacem,
Veram pacem, inquam, sine qua nec munus ad altar
Proficit allatum, (neque enim possessio quemquam
Pauperibus profusa juvat, nec martyr ab alto
Judice dona tulit unquam) servate, monebo.
Haec dicens aliaque simul longo ordine multa,
Quem vobis optastis, ait, producite Patrem
Fratres, Canitie subito conspersus Eigil
Pergitur in medium, constanti mente vetustus.
Regis ad imperium propius processerat ultra.
Progrediens, quem ut conspexit, rex arduus infit:
Istene pastor adest, quem omnis concordia fratrum
Concors provehit, atque probat uno ore canoro? at
Regis suppliciter pauca legatio fratrum,
Iste est, o bone rex, nunc inclinata recumbit
In te summa eadem: tantum decerne tenendum, o
Spes nostra nostraeque decus et gloria vitae.
CAP. XIII. Confirmatio regis et instructio ejusdem.
Ecce senex iste hic praesens, quem poscitis astat.
Hunc habetote Patrem, hunc fratres servate paren[tem.
Tuque tuos addisce, Pater, servare minores
Omni cum studio, inque vicem pia foedera solers
Jungere semper ama; retro de pace ruentes
Corripe, ne pereant, suavi reducique salubri
Ad pacem repedare doce. Discretus in omni
Re quoque causidicus sunto: quod condita norma
Communis doceat intento corde teneto.
Ecce ibi repperies fixum quid pastor ovilis
Praevius, atque tener quid dehinc post terga sequens [grex
Exsequitur operis, pariter qui pastus obesis
Lanigeris prosit teneris, qui congruat agnis.
Nec minus ordine composito scrutator avarus