PL 105, col. 410
Vita metrica (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
Saepe quidem stropha mentem confundit inanem,
Hostis perversi retro feriente sagitta:
Aut ita subripiet, sensumque interpolat error
Humanum, quia nullus adest in carne manens vir,
Ut homo, qui nunquam non falli possit in ista,
Quamvis magnifice ingenio quis polleat alto,
Utque ille interdum, sophia quis acrior exstat,
Ingenio majorque manet, quid mente retunsa
Falsum concipiat; contra et quid rectius atque
Verius ide minus sapiens meritique minoris
Cordis in hospitio interdum praesentiat: inde at
Nullus in hac vita positus, sit spes sibi, nec se
Consilii alterius tumide non dicat egere;
Cujus judicium, etsi non zabolica fallit
Gannatura, tamen laqueos hinc inde tumoris
Non facile superat graviores. Haec ita Patri
Commemorans, aliaque simul longo ordine praesul,
Statim jussit adesse viros, qui rite ministrent
Undam, qui Cererem, Bacchum, mensasque repo[nant.
Ipse autem interea sacram spatiatur ad aram
Cum clericis alta acturus modulamina missae.
Laudibus expletis Christi, venerandus honore
Praesul perspicuo patulam suscepit in aulam
Abbatem comitesque suos; manibus data lympha
Funditur, et coram subito fit mensa reposta,
Vate atque hospitibus, epulis onerata venustis.
His ita confectis, successit lectio sacra,
Quam praesul solito tetigit summo tenus ore,
Interdum satians supera dulcedine cives.
Hac namque explicita mussabant ora virorum
Dulcia colloquia: resonans pax undique circum.
Fusa volat, penitus fit laetus in aula
Urbis apex, pastorque senex, cunctique minores.
Amborum quoque tripudio versantur in alto.
Hinc Pater iste pius, fratrum gyrante corona,
Post epulas, post colloquia, post pocula laeta
Submisso capite saltim divortia laetus
Nota potens, a pontifice benedictus abibat.
Non multi fluxere dies, nec tempora multa
Praeteriere, dehinc fratrum genialis acervus
Cum Pater unde ierat, iterum remearat eodem.
Ventusnamque senex famosi nominis Eigil
Cum sociis digno primum collectus honore,
Fratribus a propriis altam defertur in aedem,
Christi martyr ubi compta requiescit in arca,
Quondam cum sociis telo sopitus acuto.
Hinc, prece completa, monachorum conflua turba
In parte occidua templi seniore reviso
Statim prona ruit, Patrem de more salutat.
Qua resalutata, propius accedere contra
Namque jubet, pacemque iniens, atque oscula figens
Congrua; more Patrum pariter cum fratribus ipse
Davidicae subito cecinit modulamina Musae.
En quam dulce bonum, fratres, quamque ardua [semper