PL 105, col. 768

Capitulare 1 (Hetto Basileensis), J. P. Migne · Diploma concessum Hettoni Basileensi (Ludovicus Pius), J. P. Migne

perjurii, sed in veritate, quae Deus est (si mentitur)
perpetrare dignoscitur.
XXIII.
Vigesimo tertio, admonendi sunt ut sciant quia in
Ecclesiis quibus praesunt sponsi facti sunt: et ideo
omni vigilantia qualiter eas decorent, et eis incessanter
deserviant, totius vitae suae vigilantiam impendant.
XXIV.
Vigesimo quarto, ut horas canonicas, tam nocturnas
quam diurnas, nullatenus praetermittant. Quia
sicut Romana Ecclesia psallit, ita omnibus ejusdem
propositi viam tendentibusfaciendum est. Et non
solum Novi Testamenti documenta sunt eamdem

formulam observandi, sed etiam Veteris Testamenti,
patet ratio: quia Propheta spiritu Sancto
instinctus profert: Septies in die laudem dixi tibi:
et, media nocte surgebam ad confitendum tibi [(Psal.
CXVIII, 62, 164)]
.
XXV.
Vigesimo quinto, ut plebibus denuntient, qui filios,
et filias spirituales quos in baptismate suscipiunt,
et eis fidejussores et sponsores existunt, et pro eis
diabolo, cui antea mancipati fuerant, abrenuntiant,
et ideo, usque cum adulti fuerint, et eis fidei suae
sponsionem et abrenuntiationis exposuerint et reddiderint,
in sua providentia habeant. Et quod illi
pro eis spoponderant, ab eis eadem responsa ex integro

exigant.

tam praesentium quam et futurorum, quia vir venerabilis

Hetto Basileensis Ecclesiae episcopus et abbas
monasterii Sintleozesavia, quod est situm in
ducatu Alamanniae, in pago videlicet Undresinse,
constructum in honore sanctae Dei genitricis Mariae
semperque virginis et sancti Petri principis apostolorum,
obtulit obtutibus nostris immunitates domni
et genitoris nostri Caroli bonae memoriae piissimi
Augusti, in quibus invenimus insertum quomodo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.