PL 105, col. 775

De visione et obitu Wetini (Hetto Basileensis), J. P. Migne

parte ipsius montis suae damnationis poenas luit.
7.
De visione vero quam paucis praelibavimus, ab ipso
qui haec ante triennium somniaverat audivimus. Veni,
inquit, in quoddam habitaculum ambitu parietum destitutum,
in quo idem abbas tibiis residens cruentatis
vocavit me. Vade, inquit, ad episcopum, et dic
ei quod praesens mansio mihi et alio data contubernali
meo propter hoc sorduit, quia duobus hic comitibus
in thermis se lavantibus intolerabilis fetor
inde consurgens, pene eam nobis inhabitabilem reddidit.
Et ideo quoquo modo collectis undique sumptibus
patentia claudat. Quod si per se sumptus ad
concludendum ea non habuerit, legationem dirigat
ad monasteria denominata. Inde solatiis gratanter
administratis, supplebunt omnia clausurae huic necessaria.

Quod audiens episcopus: Deliramenta,
inquit, somniorum non sunt attendenda. Sed et ipsa
eadem angelus in praesenti visione remonuit, quod
episcopus solatia precum suarum etiam a mortuis
conventus non subministravit. Ipsi vero fratri, qui
haec quasi de inferis ad superos reportabat, praescitum
ante non fuerat.
8.
Illic etiam quemdam principem, qui Italiae et
populi Romani sceptra quondam rexerat, vidisse
stantem dixerat, et verenda ejus cujusdam animalis
morsu laniari, reliquo corpori immuni ab hac laesione
manente. Stupore igitur vehementi attonitus
admirabatur quomodo tantus vir, qui in defensione
catholicae fidei et regimine sanctae Ecclesiae moderno
saeculo pene inter caeteros singularis apparuit, puniri

tanta deformitate poenae potuisset. Cui ab angelo ductore
suo protinus responsum est, quod quamvis multa
miranda et laudabilia et Deo accepta fecisset, quorum
mercede privandus non est, tamen stupri
illecebris resolutus, cum caeteris bonis Deo oblatis
longaevitatem vitae suae in hoc terminare voluit,
quasi prava obscenitas et concessa fragilitati humanae
libertas mole tantorum bonorum obrui et absumi
potuisset. Qui tamen, inquit, in sorte electorum
ad vitam praedestinatus est.
9.
Illic etiam dona praemagnifica et innumerabilia
pompatice a malignis spiritibus ad proferendum
ordinata viderat in palliis aureis et argenteis, equis,
et linteaminum subtilitate candentibus. Interrogante
autem eo cujus haec essent, et quid in figuratione

sua protenderent: Comitum, inquit angelus, diversarum
provinciarum jura regentium sunt haec: ut
huc venientes ea inveniant, et sciant quia muneribus,
rapinis, et avaritia congesta sunt. Quorum aliquos
nominatim exprimens, dixit ea nunquam defectura
aut delenda prius quam ipsi venirent, et ea in sinum
suum reciperent. Quam terribilem vero sententiam
de conversatione comitum intulerit, quis
enarrare sufficiat? cum quosdam eorum non vindices
criminum esse dixerit, sed vice diaboli persecutores
hominum, justos damnando, et reos justificando,
furibus et sceleratis communicando. Munerum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.