PL 105, col. 777
De visione et obitu Wetini (Hetto Basileensis), J. P. Migne
pro indulgentia peccatorum tuorum quaerere
debemus. Quos cum simili supplicatione humi prostratos
cernerent, statim sine ulla dilatione ad thronum
divinae majestatis tendentes, prostrati veniam
poposcerunt. Quibus a throno vox ut ante emissa
est dicens: Si eos quos male docendo, exemplo suae
pravitatis illexerat, et a via veritatis in viam erroris
depravando eos deduxerat, correxerit, et ad viam
veritatis reduxerit, remissa sunt. Illis autem iterum
interrogantibus, quomodo haec correctio ab eo
fieri potuisset, ut ad remissionem postulatam pervenire
potuisset, iterum vox de throno est ad eos
facta: Convocet, inquit, omnes quos suo exemplo
aut doctrina ad illicita agenda illaqueaverat, prosternat
se ante eos, et profiteatur se male egisse aut
docuisse, et postulet veniam, ipsosque petat per
Deum omnipotentem et sanctos omnes, ut haec mala
ulterius nec agant, nec doceant: illis interim in parte
de longe stantibus, sicut in priori sacerdotum intercessione.
Inter quos sanctos Sebastianum et Valentinianum
agnovisse fatebatur.
12.
Inde ergo angelo perducente tendentes ad locum,
in quo innumerabilis multitudo sanctarum virginum
morabatur, incomparabili dignitate et splendore
corusci luminis fulgens. Hae, inquit, sunt sanctae
feminae, quibus vos famulatum ecclesiasticum
ad honorem nominis Christi impenditis. Has ad intercessionem
apud Deum pro longiturna vita praemittere
debemus. His dictis, ut ante, prostraverunt
se ante eas. Illae statim sub omni festinatione ad
thronum tendentes, pro longiturna ejus vita postulantes,
ipsis interim ut prius in parte stantibus. Antequam
vero solo ad preces prosternerentur, apparuit
majestas Domini obviam. Et elevans eas, dixit
eis: Si bona doceat, et exempla bona agat, et eos
quibus mala praebuit corrigat, erit petitio vestra.
13.
Post haec inde recedentes, coepit ei angelus
exponere in quantis vitiorum sordibus volutatur humanitas.
Licet enim, inquit, in diversas criminum
numerositates ab auctore suo recedat humanum genus,
diabolo se mancipando, in nullo tamen Deus
magis offenditur, quam cum contra naturam peccatur.
Et ideo multa vigilantia certandum est omnibus
locis, ne scelere sodomitico Dei habitaculum vertatur
in delubra daemonum. Non solum enim, inquit,
hic morbus virulenta contagione irrepens inficit animas,
inter se concubitu masculorum pollutas, sed
etiam in conjugatis multiplici peste concretus invenitur,
dum in rabiem vexatione libidinis versi, et instinctu
daemonum agitati, naturae bonum a Deo concessum
perdunt: ita ut thoro immaculato in stupri
maculam verso, ambo prostituti daemonibus fiant.
Unde praecipio tibi ex auctoritate divina, ut haec publice
praedices: etiam quantum discrimen in luxu
concubinarum haereat non celes. Quandiu enim in
illa obscenitate polluuntur, regni coelorum aditum
non merentur. Cui ait: Domine, haec proferre in