PL 105, col. 779
De visione et obitu Wetini (Hetto Basileensis), J. P. Migne
adhuc apostolici vigoris constantia viget: quia
paupertate spiritus praeventi, sine ullius terreni impedimenti
obstaculo coelorum regna capessunt.
17.
His dictis, iterum atque iterum de scelere sodomitico
verbum intulit. Caetera enim vitia vitanda
semel tantummodo notavit. Hunc vero pestiferum
animae morbum, contra naturam commento diaboli
suggestum, quinquies et eo amplius vitandum repetivit.
Interrogante autem eo, cur pestilentia grassante
tanta populi numerositas interiret: Immensitate,
ait, criminum mundo peccante peccatorum punitio
est, et signum a Domino est denuntiatum, praesagio
suo demonstrans mundi terminum cito venturum.
Admonuit etiam inter caetera, quod celebritas
operis Dei tota virtute et diligentia ordine inconfuso
sine alicujus taedii aut negligentiae subreptione
in ecclesiis ageretur.
18.
De Geroltovero quodam comite dixit idem
angelus, quod in requie esset gloriae martyrum
adaequatus. Zelo enim, inquiens, Dei in defensione
sanctae Ecclesiae infidelium turbis congressus, temporalis
vitae dispendia est passus: ideo aeternae vitae
est particeps factus.
19.
His igitur et aliis pene innumeris ab eodem
angelo ostensis et auditis, quae huic scripto causa
compendii exclusimus, idem frater iterum expergefactus
est, alitibus jam vicina diei concrepantibus.
Convocatis isdem fratribus qui in ejus excubiis pernoctaverant,
visionis magnitudine permotus, et intolerabili
timoris anxietate jactatus, per ordinem
exposuit secreta visionis suae, cupiens statim ut veniente
patre monasterii, eo praesente exciperentur
sermones ejus. Cui cum dicerent quod fratres meditatione
nocturna occupati, claustri silentia [ Cod.
Besl., claustra silentii] irrumpere non auderent:
Vos, ait, interea liquenti cerae haec imprimite, ut
aurora illucescente paratiora reddantur. Timeo
enim ne, lingua torpente, visa et audita nequeant
propalari: quia cum tanto mihi obligationis damno
in publicum producenda injuncta sunt, ut reatu silentii
hujus sine venia feriri timeam, si meo silentio
ita depereant, ut per me publicata non pateant.
Namque illa ultima sanctarum virginum intercessio,