PL 105, col. 813

Epistolae (Aldricus Senonensis), J. P. Migne

licet quem omnis congregatio sibi ordinandum poposcerit,
et sinceritas morum, et bonorum actuum
probitas commendaverit, si inter eos talis inveniri
quiverit, eis ordinandum procuret. Quod si talis
inter eos minime inveniri potuerit, de eadem parochia
vel dioecesi Senonica, consentientibus sanctis
coepiscopis ejusdem dioecesis, et circumpositis venerabilibus
abbatibus, eis praeficiendum atque ordinandum
provideat. In aggregandis quoque monachis
hunc modum abbas qui praefuerit, teneat, ut tricenarium
numerum quantitatis summa non excedat,
donec rerum copia major succrescat. Episcopus
quoque in exigendis muneribus abbatem ejusdem
loci non gravet: sed sufficiat ei ad annua dona
equus unus, et scutum cum lancea. Quod si in expeditionem

publicam ire jussus fuerit, addantur ei
de eodem loco carra duo, unum vini, alterum farinae,
verveces decem: supra quae in exigendis muneribus,
cupiditatis, avaritiaeque causa gravare eos
nullatenus praesumat, ne et monachi ejusdem cellulae
hujuscemodi negotio a suo proposito exorbitare, et
episcopus causa eorum perditionis addictus sempiternas
cogatur luere poenas.
Corpora etiam sanctorum, quae in nostra parochia
jam dicta exspectant sui beatam immutationem, a
pravis et desidiosis custodibus permaxime negliguntur,
ita ut officio luminaris ac debita careant custodia.
Idcirco ob amorem Dei, cui viventes in carne
servierunt, et emolumentum animae nostrae, per voluntatem
et licentiam domini ac piissimi Ludovici ac

Caroli regum, quia congruum ad hoc locum invenimus,
illo deportanda volumus. Sed quia sacra auctoritas
vetat, ne in talibus et similibus ecclesiis
Christi per alicujus incuriam scandalum inferatur,
multorum episcoporum exposcit consensum; ad vestrae
paternitatis notitiam haec omnia perferri volumus:
quatenus vestra deinceps censura et locus ipse,
quem favente Deo ordinandum stabilimus, et memoratis
sanctorum pignoribus a Dei servis ibidem
Deo famulantibus digne et laudabiliter serviatur; et
pro domini nostri ac totius sanctae Dei Ecclesiae
statu indefesse vota debita persolvantur. Quod opus
Deo dicatum, ut per tempora labentia, omnibus sanctissimis
patribus et fratribus in Dei nomine consentientibus,
firmiorem obtineat rectitudinis statum,

et intactum permaneat, manu nostrae parvitatis subter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.