PL 105, col. 826

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

Ipsi quoque evangelizant. Sine ipsis sacerdos nomen
habet, officium non habet. Nam sicut in sacerdotio
consecratio, ita et in ministro dispensatio sacramenti
est. Ille orare, hic psallere mandat. Ille oblata sanctificat,
hic sanctificata dispensat. Ipsis etiam sacerdotibus
propter praesumptionem non licet de mensa
Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a
diacono. Levitae inferunt oblationes in altaria; levitae
mensam Domini componunt; levitae operiunt
arcam testamenti. Non enim omnes vident alta mysteriorum
quae operiuntur a levitis, ne videant quii
videre non debent, et sumant qui servare non possunt.
Qui propterea altari albis induti assistunt, ut
coelestem vitam habeant, candidique ad hostias et
immaculati accedant, mundi scilicet corpore, et incorrupti

pudore. Tales enim decet Dominum habere
ministros, qui nullo carnis corrumpantur contagio,
sed potius eminenti castitate [eminentia castitatis]
splendeant. Quales autem diaconi ordinentur, Paulus
apostolus plenissime scribit ad Timotheum. Nam
cum praemisisset de sacerdotum electione, continuo
subjunxit: Diaconi similiter irreprehensibiles [(I Tim. III)]
, hoc est, sine macula sicut episcopi. Pudici utique,
id est, a libidine continentes. Non bilingues,
scilicet ne conturbent pacem habentes. Non multo
vino dediti: quia ubi ebrietas, ibi libido dominatur
et furor. Non turpe lucrum sectantes, ne de coelesti
ministerio [mysterio] lucra terrena sectentur. Est
quippe [quoque] et turpis lucri appetitio, plus de
praesentibus quam de futuris cogitare. Post haec

subjecit: Hi autem probentur primum, et sic ministrent,
nullum crimen habentes. Hi utique sicut
episcopi, ante ordinationem probari debent, si digni
sint, et sic postea ministrare.
CAPUT VIII.
[(Isid., ibid. c. 7.)] Presbyterorum [Item Isidori de
presbyteris. Presbyterorum] ordo exordium sumpsit
(ut dictum est) a filiis Aaron. Qui enim sacerdotes
vocabantur in Veteri Testamento, hi sunt qui nunc
vocantur presbyteri. Et qui nuncupabantur principes
sacerdotum, nunc episcopi nominantur: presbyteri
autem interpretantur seniores, quia seniores aetate
Graeci presbyteros vocant. His enim, sicut episcopis,
dispensatio mysteriorum Dei commissa est. Praesunt
enim Ecclesiae Christi, et in confectione divini corporis

et sanguinis consortes cum episcopis sunt. Similiter
et in doctrina populorum [apostolorum], et in
officio praedicandi, sed solum propter [ac solum praeter]
auctoritatem summi sacerdotii, clericorum ordinatio
et consecratio reservata est, ne a multis disciplina
Ecclesiae vindicata concordiam solveret,
scandala generaret. Nam Paulus apostolus eosdem
presbyteros, ut vere sacerdotes, sub [ut veteres sub]
nomine episcoporum ita asseverat, loquens ad Titum: Hujus,
inquit, rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae
desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros,
quemadmodum ego tibi disposui. Si quis sine crimine
est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione
luxuriae, aut non subditos. Oportet enim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.