PL 105, col. 844

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne

divinarum. Ibi pascite, ut secure pascatis.
Quidquid inde audieritis, hoc vobis bene sapiat:
quidquid extra est, respuite. Ne erretis in nebula,
audite vocem pastoris: colligite vos ad montes Scripturae
sanctae. Ibi sunt deliciae cordis vestri, ibi nihil
venenosum, nihil alienum. Uberrima pascua
sunt, vos tantum sanae venite, sanae pascimini in
montibus Israel, et in rivis, et in omni habitatione
terrae. A montibus enim quos ostendimus, manaverunt
rivi praedicationis evangelicae, cum in omnem
terram exivit sonus eorum. Et facta est omnis
habitatio terrae pascendis ovibus laeta atque fecunda.
In pascuis bonis pascam eas, et in montibus altis
Israel: et erunt stabula earum illic, hoc est, ubi
requiescant, ubi dicant, Bene est, verum est, et manifestum:

non fallimur. In gloria Dei requiescent,
tanquam in stabulis illis, et dormient, hoc est requiescent
in deliciis [requiescent et requiescent in
deliciis, etc.] suis bonis, et in pascuis pinguibus pascentur
super montes Israel. Sequitur: quod enim
primum curavit, iterum dicit: Haec dicit Dominus
Deus: quod periit, inquiram; et quod erravit, revocabo;
et quod imminutum est, colligabo; et quod exanime
est, confortabo: et quod pingue est et forte,
custodiam. Quod non faciebant mali pastores, seipsos
pascentes, non oves. Non ait Dominus, Constituam
alios bonos pastores qui faciant haec, sed,
Ego, inquit, faciam, oves meas nulli committam.
Securi vos fratres, securae vos oves. Nobis videtur
timendum quasi desit bonus pastor. Et addit sic:
Et pascam eas cum judicio.
Vide quia solus pascit,
cum judicio pascit. Quis enim homo certum judicat
de homine? Temerariis judiciis plena sunt omnia.
De quo desperavimus, subito convertitur, et fit optimus;
de quo praesumpsimus, subito deficit, et fit
pessimus. Nec timor ergo noster certus est [ Deest
media haec periodus ], nec amor noster certus est.
Quid sit hodie quisque homo, vix novit ipse homo:
tamen utcunque ipse, quid hodie; quid autem cras,
nec ipse. Pascit ergo ille cum judicio, dispertiens
propria propriis. Novit enim quid agat. Cum judicio
pascit, quos judicaturus redemit. Sequitur. Absit
ut desint modo boni pastores. Absit a nobis ut desint.
Absit a misericordia ipsius, ut non eos gignat

atque constituat. Utique si sunt bonae oves, sunt et
boni pastores. Nam de bonis ovibus fiunt boni pastores.
Sed omnes boni pastores in uno sunt, unum
sunt. Illi pascant, Christus pascit. Sint ergo omnes
in pastore uno, et dicant vocem pastoris unam, quam
audiant oves, et sequantur pastorem suum, et non
illum, aut illum, sed unum Et omnes in illo unam
vocem dicant, diversas voces non habeant.
CAPUT XIII
[(Gregorii Pastor. p. I, in proaemio.)] Cum rerum
necessitas exposcit, pensandum valde est, ad culmen
quisque regiminis qualiter veniat: atque ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.