PL 106, col. 104

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne · Epistola (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

ipse dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem
Deo in odorem suavitatis. Haec, fratres mei,
causa fuit incarnationis Christi. Ad hoc enim natus
est carne, ut carne moreretur; ad hoc mortuus est
sponte, ut nos a necessitate mortis aeternae liberaret;
ad hoc etiam positus in sepulcro, quia sicut primo
homini dictum est: Morte morieris, sic et ei dictum
est: Terra es, et in terram ibis. Totum ergo peccantis
debitum exsolvit, ut totam, quam susceperat,
humanam naturam redimeret.

comparatione tamen summae illius divinitatis locales
sunt: quia etsi non altero, ipso tamen mundo,
qui utique locus est, continentur. Deus autem nec
mundo, nec creatura aliqua continetur; quia ab ipso
continentur omnia creata, ut sint et maneant. Qui
ergo hoc a te quaerebat, scilicet, utrum Deus corporalibus
oculis videatur, aut videretur, aut videndus
sit, hoc et a me, et a cunctis catholicis Christianis
responsum audiat: quod Deus spiritus spiritu cernitur,
non carne. Mundo corde videtur ab hominibus,
non, licet mundissimo, corpore: a spiritali substantia
et cernitur, et cernendus est, non autem carnali
per carnem.
III.
Si autem forte respondeat ille, et dicat: Et
hoc, quod modo per corpus videmus, spiritus per

corpus videt, et nobis omnibus futurum promissum
est post judicium, corporibus jam incorruptibilibus,
Dei visione aeterna gavisuros; vere, ut est, ita dicit
qui hoc dicit; sed spiritus ideo modo per corpus
corpora videt, quia non aliter videri corpora valent,
nisi per corpus; nec aliud quid per corpus, nisi corpus
videri potest. Nam si interrogas, utrum Christus
corporalibus oculis Deum videret? et ego interrogo,
utrum tu modo aut possis, aut si possis, velis veritatem
corporalibus oculis videre? Et si mihi dicis,
nec te hoc velle, nec posse, scias quod et Christus
Deum nec aliter voluit videre, nisi sicut videri potest.
Nec aliquid vult, aut voluit, nisi quod potuit;
nec aliquid potest, nisi quod vult: quia voluntas et
potestas Dei ipsa [ Forte ipse] Deus sunt, non aliud

aliquid. Ideoque Christus seipso, quo spiritus est, et
ipso spiritu, quem implevit, hominem assumens, seipso,
inquam et ipso spiritu, quem implevit, Deum
vidit; corporalibus autem eum cernere oculis, qui
summus spiritus est, ideo, ni fallor, noluit, quia non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.