PL 106, col. 108

Epistola (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

non infletur contra nescientem; quia scientia inflat,
charitas autem non inflat, sed aedificat. Sciens sciat
se debitorem esse ut aedificet; ideo enim factus est
ipse sciens a Deo, ut aedificetur nesciens: quia Deus
utrorumque Deus est. Et revera sicut omnes potuit
divites facere, si voluisset; voluit autem aliquantos,
non omnes; ut divitum misericordia utilis fieret, et
inopum humilitas: sic, sic potuit quidem Omnipotens
omnes scientes facere, qui vult omnes salvos
fieri; sed voluit quosdam per se docere, ut per illos
alii docerentur, et charitas inter omnes firma haberetur,
sciens diligeret discentem humilem, et discens
diligeret docentem benevolum.
X.
Haec non ideo dico, frater mi in Christo dilectissime,
quasi aliquid de vobis audirem sinistrum,

sed vere ab omnibus qui eam sciunt, laudatur vestra
sublimis et sancta conversatio: sed quia boni estis
et sapientes, libenter etiam me suffertis insipientem,
qui hoc, quo nihil ego melius scio, vobis ingero,
charitatem scilicet, de qua pauca dixi, de qua nemo
tanta dicere valet, quanta illa digna est. Est enim
virtus maxima, et Deus est ipse charitas, et quicunque
vere Deum et proximum diligit, Deum in se esse
non dubitet. Commendo me charitati vestrae omnium
patrum ut filius, fratrum ut frater, filiorum ut pater.
Omnipotens Deus sua misericordia vos protegat,
regat et in se proficientes ad perfectionem sanctitatis
perducat. Valete semper in Christo. Si aliter tibi
responderi quam tua interrogatio flagitasset, forte
nimum tuae charitatis offendat; scias etiam hujus

rei causam hanc fuisse. Cum primo scriberem, non
habui in praesenti epistolam tuam, et ob hoc non bene
recordatus sum quid interrogasti. Sed postquam
illam inveni, etiam ad hoc quod interrogasti, respondi.
Si autem aliquis adhuc in mente scrupulus remansit;
et hoc scriptis innotesce; ut et ille, Deo
donante, aperta veritate illuminari valeat. Tempus
erit, quando frater cum fratre loquetur. Tempus
erit, quando gaudens gaudente fruetur. Omnia tempus
habent: charitas sine fine. Valeto.
Pasce jubente pio patres juvenesque novellos
Christo, quo valeant dulces gustare loquelas.
Explicit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.