PL 106, col. 318

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

non eos, quos propter haec ad te (ut astruis) blasphemandum,
tuisque naeniis rationabiliter resistendum,
sua ora aperire compulisti. Sequitur paulo
post in eisdem scriptis tuis:
« Cum enim distincte dicatur non faciendam similitudinem
omnium quae in coelo sunt, aut quae
in terra [(Exod. XX)] , non de solis similitudinibus
alienorum deorum intelligitur dictum, sed et de
coelestibus creaturis. » Haec itaque et nostra sententia
est. Verum est, inquam, sanaeque fidei congruentissimum,
nullam prorsus similitudinem omnium
quae in coelo, vel quae in terra, vel quae subter
terram sunt, faciendam, cui cultus aut adoratio, quae
soli Deo debetur, quodammodo exhibeatur. Quia igitur
Deus ubique est omniaque continet, et nusquam

continetur, estque invisibilis, teste Apostolo [(I Tim.
I et VI)] , omni creaturae ejus, idcirco, ne corporeus
credatur, et horum quae dicta sunt similitudinem
nobis facere inhibetur. Sed cum hujusce sententiae
manifestus sit sensus, qui utique a sanctis Patribus
nobis copiosissime constat expositus, et non satis
ad rem de qua agitur pertineat, intuendum est ne
forte similitudinis nomine, imagines sanctorum et
historias rerum gestarum in ecclesiis ob pulchritudinem
et recordationem depictas, volueris comprehendere.
Quod si ita est, quaero abs te cur, praecipiente
Domino, Moyses duos cherubim aureos et
caetera quae in Exodo [(Cap. XXXVII)] leguntur in tabernaculo
Domini fecerit, et Salomon in domo Domini
similitudines boum et leonum expresserit?
[(III Reg. VII.)]
Quod cum responderis, sicuti te responsurum
credimus, haec in mysteriorum figura
praecessisse, nullatenus tamen negare poteris quin
similitudines coelestium terrestriumque creaturarum
exstiterint. Et si illa, non a Deo ad adorationem, sed
ut typos futurorum praetenderent, in tabernaculo in
domo Domini sunt facta, sinantur a te imagines
sanctorum et historiae quaeque sanctorum, non ut
adorentur, sed potius ut quamdam pulchritudinem
reddant, et quarumdam praeteritarum rerum memoriam
sensibus imperitorum ingerant, in ecclesiis depingi.
Creaturam vero adorari, eique aliquid divinae
servitutis impendi, nefas ducimus, hujusque sceleris
patratorem detestandum et anathematizandum
libera voce proclamamus, isque quantae sit punitionis

Dominus terribiliter intonat dicens: Sacrificans, nisi
Domino soli, eradicabitur [(Exod. XXII)]
. Quod vero
subjungis, ita inquiens:
« Aut quae in honore Creatoris humanus sensus
ponit excogitare; » quo sensu accipi queat, non
satis elucet. Nihil autem de Deo sibi corporeum, ut
videris voluisse intelligi, humanus sensus cogitando
permittitur imaginari. Illud quoque satis mirari non
possum, cum de omni similitudine non facienda, secundum
Decalogi praeceptum, assumpseris quamdam
lascivam, agilitate praecipitatus, conclusionem ejusdem
praecepti, quam praetermisisti, exponere tentaveris,
quae hujusmodi est: Non adorabis ea, neque
coles, ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.