PL 106, col. 325
De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne
« Dicunt isti, inquis, contra quos Ecclesiam defendendam
suscepimus. » Optima et egregia gloriatio
tua. Supra dixisti, magna tibi tribuendo, te sectarum
et schismatum superstitionumque atque haeresum
compressorem et contritorem existere; et nunc
infers et contra imaginum adoratores Ecclesiam Dei
defendendam te suscepisse. Pluraliter scilicet eorum
personam assumens, ita inquiens: « Dicunt isti
contra quos Ecclesiam Dei defendendam suscepimus, »
et singulariter eis respondens, paulo post
subjicis: « Cui respondemus. » Omittimus itaque
hanc dictionem vitiosam tuam, quae apud grammaticos
soloecismus per numeros vocatur, eamque caeteris
vitiosis et incompositis tuis dictionibus sociandam
relinquimus, intellectum tantummodo ejus qui
vitiosus vitiose prolatus est rimantes. Beatus igitur
Augustinus contra paganos agens, Ecclesiam Dei defendendam
se suscepisse non immerito scribit, quorum
infidelitatem potenter rationabiliterque redarguit,
sanctamque Ecclesiam ad eorum infidelitatem
refellendam ac superandam, saluberrimis monitis
instruit, imo armis spiritalibus affatim munit; tu
vero nihil tale uspiam legeris fecisse. Unde mirari
non satis possum cur gloriatus fueris te Ecclesiam
Dei defendendam solum suscepisse. Sed quoniam
ejusdem doctoris verbis abutens, imaginum adoratores
parochiae tuae tanta invectione percellendos
judicasti, cultores tamen sincerissimos sanctae Dei
Ecclesiae Galliam incolentes, et ab hac superstitione
immunes (quos tam in praecedentibus quam in subsequentibus
scriptis tuis falsae religionis atque superstitionis
cultores vocitas), in eadem persecutione
tua minime videris excepisse. Illud quod imaginum
adoratores, tibi, ad suum errorem muniendum, respondisse
scripsisti, ita inquiens:
« Non putamus imagini quam adoramus aliquid
inesse divinum, sed tantummodo pro honore, cujus
effigies est, tali eam veneratione adoramus. » Una
autem reprehendimus ac detestamur, quia cum eorum
scientiam non subterfugit imaginibus nil inesse
divini, majori digni sunt invectione, eo quod debitum
honorem Divinitati impenderint infirmo et egeno simulacro.
Quantumque hujusce erroris sectatores
ac defensores a vera exorbitent religione, non opus
est per singula mea declarare narratione. Idipsum
etiam nonnulli Orientalium, qui eodem sceleratissimo
mancipantur errori, se objurgantibus respondere
solent. Tribuat Dominus sua gratuita pietate
ut tandem aliquando et isti et illi ab eadem
eruantur superstitione, et apostolicis disciplinis salubriter
instructi, traditioni revocentur ecclesiasticae.
illud autem quod adnectis:
« Quia si sanctorum imagines in daemonum cultum
venerantur, non idola reliquerunt, sed nomina
mutaverunt. » Et continuo subjungis: « Si
scribas in pariete, vel pingas imagines Petri et
Pauli, Jovis et Saturni, sive Mercurii, nec isti
sunt dii, nec illi apostoli; nec isti, nec illi homines,
ac per hoc nomen mutatur, error tamen et