PL 106, col. 329

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

Vigilantium: Honoramus, inquit reliquias martyrum,
ut eum, cujus martyres sunt, adoremus.
Honoramus servos, ut honor servorum redundet
ad Dominum, qui ait: Qui vos suscipit, etc. [(Matth.
X)] . Tantorum autem doctorum salutiferis declaratur
documentis, quod sanctorum corpora non sint (secundum
naenias et ineptias tuas) pecoribus, vel lapidibus
et lignis coaequanda, sed magis a cunctis fidelibus
pio amore amplectenda et honoranda. Quia
ergo liquet te negare non posse quod sanctorum corpora
non sint his rebus quas scripsisti comparanda,
sed magis ab Ecclesiae catholicae filiis honoranda, et
quod ob meritorum praerogativam tot tantisque rutilent
miraculis, necesse est ut, omni obstinatione
remota, humiliter confitearis te errasse quando ea

pecorum et lapidum, et lignorum similitudinem
habere dixisti: et licet pertinaciae deditus hoc facere
contempseris, veritate tamen et ratione evidenter
errasse convinceris. Utrum autem ipsi exanimis
corporibus suis praesto sint, cum beneficia
praestantur mortalibus, necne, beati Augustini salutiferis
documentis, scribentis in libris de Civitate
Dei et in libro de Cura agenda pro mortuis, nec
non beati Gregorii libro Dialogorum, plenissime
instruimur, ad quorum lectionem diligentem curiosumque
mittimus lectorem. Sequitur in eodem
opere tuo:
« Ex qua re, inquit, summopere pensandum est,
quia si opera manuum Dei non sunt adoranda et
colenda, quanto magis opera manuum hominum

adoranda et colenda non sunt? Prorsus nec in honore
eorum quorum similitudines esse dicuntur. »
In hujus sententiae sensu nobiscum sobrie sapis. Verum
est, inquam, quia neque opera manuum hominum
sunt adoranda et colenda, illo videlicet
cultu et adoratione qui solius Divinitatis est. Opus
namque manuum Dei corpora sanctorum praecedentia
opusculi tui te dixisse produnt, quae non
adoranda adoratione Divinitati debita, sed pio
sunt amore amplectenda et honoranda, ut pote
sancti Spiritus templa sacrata. Sed et illud quod subjungis:
« Quia si imago, quam adoras, Deus non est, nequaquam
veneranda est honore sanctorum, qui
nequaquam divinos sibi arrogant honores; » omnino

approbamus congruumque fidei catholicae esse
judicamus. Item paulo post:
« Et ideo, inquit, sciendum summopere est quia non
solum qui visibilia figmenta atque imagines colit, sed
etiam quamlibet, sive coelestem, sive terrenam, sive
spiritalem, sive corpoream creaturam, vice nominis
Dei colit, et salutem animae suae quae a Deo
solo est, ab illis sperat, de illis est, de quibus
dicit Apostolus: Et coluerunt, et servierunt creaturae
potius quam Creatori [(Rom. I)]
. » His tuis
verbis breviter respondemus: Nos figmenta et imagines
non colimus. Imagines tamen et habemus, et
habentibus non praejudicamus. Quisquis vero visibilia
figmenta atque imagines, et sive coelestem, sive

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.