PL 106, col. 331

De cultu imaginum (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

confiteri detrectat, aliorum procul dubio libera
fronte nec reprehendere nec corrigere valet, audiens
a Domino: Quare tu enarras justitias meas, et assumis
Testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti
disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum [(Psal. XLIX)]
.
Et in Evangelio: Quid ergo vides festucam
in oculo fratris tui, trabem autem quae est in oculo
tuo non consideras? et reliqua. [(Matth. VII, Luc. VI.)]
Quia ergo certum est alterius verba tua propria fecisse
violenter, quaero ab te cur in loco ubi beatus
Cyprianus posuit: « Quid te ad falsos deos humilias
et inclinas? » Tu « falsas imagines » scripseris? Ille
falsos deos dixit, quia veri non sunt: imagines
porro, si imagines sunt aut hominum, aut quarumlibet
aliarum rerum, quomodo falsum sit eas imagines

non esse, non satis video. Quod si responderis
eas falsas esse idcirco quia nihil veritatis in se
habent, quoniam cum habeant similitudines humanorum
corporum, non tamen vera sunt corpora,
idcirco eas merito falsas appellari: imagines tamen
in veritate eas esse nullatenus negare poteris. Quod
cum non possis, justa reprehensione supervacue
falsas eas posuisse denotaris. Nam et in eo quod
paulo post posuisti: « Quid te ante inepta simulacra
et figmenta terrena captiva, corpore incurvas? »
utquid figmenta terrena captiva ducere volueris, necesse
est ut exponas. Quid figmenta terrena sint,
non ignoramus; captiva vero quomodo dici possint,
merito quaeritur. Si captiva sunt, a quo in hujusmodi
captivitatem devenerunt? Quod cum tua expositione

non egeat, quia ipso dictu absurdum est, constat te
tam vesano furore correptum, ut prorsus nescias
quid dicis. Exstant et alia quae de verbis ejusdem
sanctissimi viri furtim usurpasti, et non eo ordine
verborum quo ab ipso posita, vel eo sensu quo dicta
sunt, sed ad peregrinum quemdam intellectum violenter
pro libitu tuo retorsisti. Quae si, ut a te
immutata et posita sunt, lectoris prudentia discuti
et examinari coeperint, quantae absurditatis, quantaeve
reprehensionis sint; et quam coacte fluenta, quae
limpida hausisti, pede pravi intellectus turbaveris,
liquido patebit. Item ais:
« Sed dicunt isti falsae religionis atque superstitionis
cultores: Nos ob recordationem Salvatoris
nostri crucem pictam atque in ejus honorem

imaginatam colimus, veneramur atque adoramus. »
Quos supra membra diaboli, hos hic infausto et impudenti
ore falsae religionis atque superstitionis
cultores appellas, causamque protinus reddere videri
vis, cur falsae religionis atque superstitionis cultores
appellantur, eo quod scilicet ob memoriam
passionis Christi crucem pictam atque in ejus honorem
imaginatam colant, venerentur atque adorent.
Quod ergo ob recordationem redemptionis suae sancta
Ecclesia ex sanctorum Patrum traditione crucem
Christi veneretur, adoret, colat, non cultu et
adoratione quae solius Divinitatis est, sed eo potius
unde [de quo] satis abundeque supra dictum est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.