PL 106, col. 391

Historia translationis S. Hucberti (Jonas Aurelianus), J. P. Migne

cassaretur, sed super optimam terram jacto verbi
semine citius centuplicato verbi fenore fructus multiplicaretur.
3.
Coeperunt igitur undequaque in eumdem locum
religiositatis cultores confluere, et maxime nobiles
viri ex monasterio Sancti Lamberti, qui apostolicae
vitae desiderio accensi erant, viriliterque
ejusdem ordinis vitam morum actuumque probitate
tenere. Qui postquam detrita sanctae conversationis
via, quae olim sibi fuerant aspera, Christo ductore
coeperunt fieri levia; augmenta suae perfectionis et
devotionis requirentes, adierunt praefatum venerabilem
ac devotum antistitem Walcandum, uti beatissimi
Hucberti praesulis ossa eis a loco ejus sepulturae
permitteret transferre, et in cellam suae habitationis

ob sui consolationem et confessoris Domini
ampliorem honorem transportare. Qui vocis eorum
petitionem ut pius Pater clementer audivit, indignumque
locum quo sancta membra jacebant, tanto
confessore judicavit. Sed et piam petitionem eorum
impleri posse atque debere non abnuit. Attamen ne
incaute ac passim levitatis errore dictante id fecisse
videretur, ferme tribus annis eorum petitionem distulit.
Sed cum ab ipsis venerandis viris magnopere ut
id eis concederet exigeretur, prudenti consilio cuncta
peragens, Adebaldumvenerabilem virum metropolitem
suum super hac re consuluit, qui et ipse
in tanta re consilium suum, ut decebat, summae humilitatis
virum reputans, minimum ratum duxit, ut
una Christianissimum atque orthodoxum principem

Ludovicum imperatorem adirent, et quae eos pulsa
ret fratrum petitio, pariter edicerent. Qui et ipse
gloriosus atque invictus Augustus considerans rem
pergrandem, atque paucorum vires magnitudine sui
transcendentem, ad conciliumvenerabile episcoporum,
quod tunc temporis apud Aquasgrani congregatum
erat, statuit conferendum, et quid de iis
esset gerendum a sententia sancti conventus magnopere
flagitandum. Isdem autem venerabilis ac
prorsus Deo amabilis conventus, consideratis undique
partibus, scilicet qui et quam rem peterent, sed
et reverentia Domini confessoris, sanxerunt tot religiosorum
virorum voto sancti viri ossa committi,
et in monasterio supradicto, ubi religiosius honorarentur,
collocari. Quorum sententiae saepe dictus

pontifex obedientiam praebuit, consilio assensit, et
petentibus jam dictis venerandis viris sanctissimi
viri Hucberti corpus attribuit.
4.
Nam anno ordinationis ipsius sexto decimo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.