PL 106, col. 59

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

enim, fratres, divina natura invisibilis, et incomprehensibilis,
et ubique tota. Hoc est ergo quod vobis
dicimus: Ille in sua natura divina ubique est;
dicitur autem venire ad nos in hunc mundum, cum
humanam naturam induit, ut videri potuisset. Natus
est ergo, ut scitis, ex sancta virgine Maria his
novissimis temporibus, qui ante saecula ex Deo Patre
natus, Patri est et Spiritui sancto coaeternus.
Natus est, inquam, secundum humanitatem, qui in
divinitate semper ex Deo natus est. Ad hoc autem
natus ut homines suo exemplo et verbo doceret, et
via esset omnibus credentibus ad regnum coelorum.
Ita dico via, quia sicut per viam, ita nobis per ejus
doctrinam et exempla veniendum est ad regnum
coelorum. Venit igitur Filius Dei ut doceret; venit,

ut, quae docuit, impleret; docuit, ut unusquisque
homo diligeret Deum, et diligeret proximum sicut seipsum.
Ille semper Deum diligebat, et diligit ille
proximos, id est fideles animas, quas sibi proximas
fecit; quia humanam animam ad unitatem suae personae
assumpsit: dilexit, inquam, proximos ita, ut
seipsum pro suis fratribus et proximis ad mortem
traderet. Nam aliter humanum genus ab aeterna
morte redimi non potuit, nisi ut aliquis innocens pro
omnibus moreretur. Sed quia post praevaricationem
primorum hominum nullus et viro et femina natus
innocens apparuit, ideo Deus Filius Dei ex sola virgine
natus innocens et sine peccato in mundo apparuit;
ut pro multis peccatoribus unus moreretur non
peccator, sed peccatorum redemptor. Hoc ergo sacramentum

Dominicae passionis modo tempus illud
agimus, quo factum esse legitur. Sic enim solet sancta
Dei Ecclesia omnibus annis memoriam passionis
ejusdem, qua mundus ab aeterna morte redemptus
est, solemniter agere, seque bonis operibus, ut ad
resurrectionis ejus consortium pertinere mereatur,
praeparare; quod in omni quidem tempore, sed in
hoc devotissime agendum est. Igitur audiamus, fratres,
intento corde et mente devota, quomodo ipse
Dominus noster ad hanc pro nostra salute suscipiendam
passionem venire dignatus est; et quam
patienter sibi illatam toleraret, qualeque exemplum
patientiae suis fidelibus praebere (ut eum sequerentur)
dignatus est; ut his auditis et memoriae commendatis
possimus Deo auxiliante ad gaudium ejus

resurrectionis parati, et bonis operibus impleti, audiendum
pervenire. Si enim, ait Apostolus, compatimur,
et conglorificabimur. Et, si sequimur vestigia
mortis ejus, simul et resurrectionis participes erimus;
quia si talis necessitas evenerit, parati esse
debemus mori pro Christo, sicut ille pro nobis mortuus
est. Attamen, si usque ad mortem nos nemo
persequitur, mente tamen debemus parati esse, ut
ei commoriamur, ut et convivere mereamur. Agamus
semper gratias divinae pietati, quae tantum nos
diligere dignata est, et non solum verbis, sed etiam
mandatis, quae ipse praecepit, probemus nos eum diligere
qui prius dilexit nos, et tradidit semetipsum
pro nobis ad mortem. Ergo quatuor evangelistae,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.