PL 106, col. 72

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

Dei et proximi dilectione dissereret, sublevatis oculis
in coelum dixit:
Pater, venit hora; clarifica Filium tuum, ut Filius
tuus clarificet te; sicut dedisti ei potestatem omnis
carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum
verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.
Ego te clarificavi super terram, opus consummavi
quod dedisti mihi ut faciam; et nunc clarifica me, tu
Pater, apud temetipsum, claritate, quam habui, priusquam
mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum
hominibus quos dedisti mihi de mundo; tui erant, et
mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc
cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt;
quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt,

et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt
quia tu me misisti. Ego pro eis rogo, non pro
mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui
sunt; et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus
sum in eis. Et jam non sum in mundo et hi
in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva
eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum
sicut et nos. Cum essem cum eis, servabam eos in nomine
tuo. Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex
his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
Nunc autem ad te venio, et haec loquor in mundo,
ut habeant gaudium meum in semetipsis impletum.
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit,
quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum
de mundo. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut

serves eos a malo. De mundo non sunt, sicut et ego
non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sermo
tuus veritas est. Sicut me misisti in mundum, et ego
misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum,
ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Non pro
his autem rogo tantum; sed et pro his qui credituri
sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint,
sicut et tu Pater in me, et ego in te: et ut ipsi in nobis
unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti.
Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint
unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in
me, ut sint consummati in unum, et cognoscat mundus
quia tu me misisti, et dilexi eos, sicut et me dilexisti.
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum,
et illi sint mecum; ut videant claritatem meam quam

dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem
mundi. Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem
cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti, et
notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio
qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis [(Joan. XVII)]
.
CAPUT VII.
Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti [(Matth.
XXVI)]
. Postquam hymnum laudis et orationis pro
omnibus credentibus Deo offerret (sicut modo audistis,
fratres), surgentes tunc ibant in montem Oliveti
Illo scilicet significans quod per illam orationem
qua pro illis oravit in montem misericordiae Dei
ascensuri essent; oleum enim, quod in illo monte

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.