PL 106, col. 79

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

In illa hora dixit Jesus turbis: Tanquam ad latronem
existis cum gladiis et fustibus comprehendere
me; quotidie apud vos sedebam docens in templo, et
non me tenuistis. Sed haec est hora vestra, et potestas
tenebrarum. Hoc enim totum factum est, ut adimplerentur
Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes,
relicto eo, fugerunt [(Matth. XXVI; Luc. XXII)]
. Judaei
armati et cum turba exierant ad Jesum, tanquam ad
latronem, cum toties antea inter manus illorum
fuisset, et non comprehenderunt eum, sicut nec
modo fecissent, si noluisset ipse: nam, ut supra audistis,
uno istos omnes suo verbo sternebat; et supra
saepius volebant eum comprehendere, sed non
potuerunt, quia nondum venerat hora ejus. Nunc

autem, inquit Dominus, haec est hora vestra, et potestas
tenebrarum; tenebrae enim in tenebris ad lucem
comprehendendam venerant. Discipuli omnes,
relicto eo, fugerunt. Hoc eis supra dixerat: Omnes,
inquit, scandalum patiemini in me in ista nocte. Non
enim adhuc fuerant Spiritu confortati, et contra eos
adhuc praevalebant tenebrae; tenebrae enim eos tenuerunt,
ut fugerent: postea vero, Spiritu sancto
accepto, minas principum et sacerdotum contemnentes,
nec flagellis eorum nec gladiis cesserunt.
Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum
comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum, et adduxerunt
eum ad Annam primum; erat autem socer
Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caiphas

qui consilium dederat Judaeis, quia expedit
unum hominem mori pro populo [(Joan. XVIII)]
. Cohors
et tribunus Romanorum milites erant, quos cum suis
hominibus miserunt Judaei ad comprehendendum
Jesum; non enim habuerunt potestatem ut sine Romanis
militibus eum comprehendere praesumerent.
Ligaverunt ergo Dominum: ad hoc namque venit
ille, ut suis vinculis nos a vinculis peccatorum nostrorum
solveret. Longe ante fecerunt Judaei spiritu
quod tunc corpore fecerunt; ligantes scilicet Jesum,
id est, tenentes clavem scientiae, legis et prophetarum,
et nec ipsi intrant, nec alios intrare permiserunt.
Petrus autem sequebatur eum a longe, et alius discipulus;
discipulus autem ille erat notus pontifici, et

introivit cum Jesu in atrium principis sacerdotum:
Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo
alius discipulus, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae,
et introduxit Petrum. Ingressus autem intro
sedebat cum ministris ut videret finem [(Joan. XVIII;
Matth. XXVI)]
. Petrus sequebatur Dominum a longe
cum alio discipulo, scilicet qui negaturus erat Dominum;
nam et ille alius discipulus postea relicto eo
fugerat. Sed et aliud in hoc potest intelligi, quod
alii discipuli prae caeteris sequebantur Dominum,
Petrus, et, ut aestimatur, Joannes, quia isti in sancto
Evangelio solent totam Ecclesiam designare;
Petrus namque fidem Ecclesiae, Joannes vero charitatem
designat: isti ergo sequebantur Dominum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.