PL 106, col. 82
Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne
Sed non hoc contra Deum fuit, vere enim ipse
ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Dei, indeque
venturus est ad judicandos vivos et mortuos.
Illi autem condemnaverunt eum reum esse mortis.
Ecce, fratres, pro quo peccato Christus judicatus
est reus esse mortis, scilicet quia se praedixit
sessurum a dextris Dei, et venturum in nubibus
coeli.
Tunc viri qui tenebant eum exspuerunt in faciem
ejus, et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas
in faciem ei dederunt; alii velabant faciem ejus, et
caedentes dicebant: Prophetiza nobis, Christe, quis
est qui te percussit? et alia multa blasphemantes dicebant
in eum [(Matth. XXVI)]
. Haec omnia proborum
genera pro nobis sustinuit Dominus, ut nos ab
aeterno opprobrio liberaret. Velabant faciem ejus, et
percutientes, dicebant: Prophetiza, quis te percussit?
facilius erat hoc dicere quam quid cogitarent
in cordibus; ille tamen, qui omnia potest, et horum
utrumque potuit, sed non fuit tunc tempus ostendendi
signa incredulis: nam supra in Evangelio legimus
ipsum Dominum cogitationes cordis eorum
manifestare, cum diceret: Quid cogitatis in cordibus
vestris mala? Ille qui coelum et terram implet,
facile potuit dicere quis se ex astantibus percussisset;
sed tunc fuit tempus quo judicaretur:
veniet autem tempus quo judicabit ipse illuminans
abscondita tenebrarum, et manifestans consilia cordium,
et recipiat unusquisque secundum opera manuum
suarum, sive bona, sive mala.
CAPUT XII.
Petrus vero sedebat foris in atrio calefaciens se,
quia frigus erat, et accessit ad eum una ancilla, et cum
vidisset eum sedentem ad lumen, et fuisset intuita, dixit:
Et hic cum Jesu Galilaeo erat. At ille negavit coram
omnibus, dicens: Nescio quid dicis. Exeunte autem
illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui
erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. Et iterum
negavit cum juramento, dicens: Quia non novi hominem.
Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt:
Vere tu ex illis es; nam et loquela tua manifestum
te facit quia Galilaeus es. Tunc coepit detestari
et jurare quia non novisset hominem. Et continuo
adhuc eo loquente gallus cantavit; et conversus Dominus
respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi
Domini sicuti dixit: Priusquam gallus cantet, ter me
negabis. Et egressus foras flevit amare [(Joan. XVIII;
Luc. XXII; Matth. XXVI)]
. Quod Petrus princeps apostolorum
et primus Ecclesiae post Dominum pastor
constitutus permissus est ut negaret, non frustra
actum est, sed ut omnes praedicatores sanctae Ecclesiae
et rectores exemplo ejus discerent peccantibus
et poenitentibus peccata posse dimitti, cum illi principi
Ecclesiae tantum negationis crimen fuisset dimissum;
et ut omnes discerent homines non in propriis
suis confidendum viribus, sed omnia scirent in dono
Dei consistere quae aguntur a nobis bona. Ipse namque
beatissimus apostolus Petrus nondum Spiritus
sancti plenum accepit donum, ideoque statim sensit