PL 106, col. 85

Opusculum de passione Domini (Candidus Fuldensis), J. P. Migne

hunc? Responderunt illi, et dixerunt ei: Si non
esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum; invenimus
eum subvertentem gentem nostram, et prohibentem
tributa dare Caesari, et dicentem se Christum
regem esse. Et cum accusaretur a principibus sacerdotum,
nihil respondit. Tunc dicit ei Pilatus: Non
audis quanta adversum te dicunt testimonia? Et non
respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses
vehementer. Dixit autem Pilatus Judaeis: Accipite eum
vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt
Judaei: Nobis non licet interficere quemquam;
ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans, qua
esset morte moriturus. [(Joan. XVIII; Luc. XXIII;
Matth. XXVII.)]
Judaei dixerunt: Nobis non licet interficere
quemquam, et Pilatus voluit ut secundum legem

suam judicarent eum. Quare non liceret illis eum
interficere, si malefactor fuisset, cum in lege eorum
scriptum sit: Maleficos ne patiaris vivere? Sed Dominus,
qui non malefactor, sed omnium auctor est
bonorum, praedixit ante se tradendum gentibus ad
flagellandum et crucifigendum; hoc est enim quod
evangelista ait, Significans qua esset morte moriturus.
Necesse erat impleri quod ipsa de se Veritas
implendum praedixit; quod videlicet tradendus erat
gentibus, et sicut supra diximus. Nec illud mysterio
vacat quod Judaei, licet mala ipsi hoc voluntate fecissent,
tradebant Dominum gentibus. Apostoli enim
ex Judaeis praedicabant Christum gentibus, ubi corpus
ejus, id est Ecclesia, multis ex illo tempore
usque in hodiernum diem afficitur adversis. Per multas,

inquit, Apostolus, tribulationes oportet nos intrare
in regnum Dei. Ipsa enim Ecclesia, quae est
corpus Christi, semper usque ad finem mundi non
desinit persecutionibus laborare, quae tamen omnes
novissimo resurrectionis omnium die finientur, et
postea nunquam futurae in aeternum cessabunt.
CAPUT XIV.
Introiit iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Jesum,
qui stetit ante eum; et interrogavit eum praeses
dicens: Tu es rex Judaeorum? Dixit illi Jesus: A temetipso
hoc dicis; an alii tibi dixerunt de me? Respondit
Pilatus: Nunquid ego Judaeus sum? Gens tua
et pontifices tradiderunt te mihi. Quid fecisti? [(Joan.
XII.)]
Stetit Jesus ante praesidem, judex coelorum
justus ante judicem terrae iniquum. Adam primus

homo stetit ante Deum superbus, et excusans se a
peccato quod commiserat; Dominus, Redemptor humani
generis, non se excusavit, qui sibi nullius unquam
peccati conscius erat, quod nullum unquam
commiserat. Ut autem nos humilitate sua a nostra
superbia liberaret, dignatus est judicium sustinere
iniquorum, qui venturus est judicare omnes justos
et iniquos.
Respondit autem Jesus Pilato: Regnum meum non
est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnum
meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer
Judaeis: nunc autem regnum meum non est
hinc [(Joan. XVIII)]
. Non est, inquit, regnum meum de
hoc mundo; quia non ex mundi mortalitate, sed ex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.