PL 107, col. 427
Liber de oblatione puerorum (Rabanus Maurus), J. P. Migne
est. » Et de Jephte, post votum quod Deo vovit,
ita scriptum est: « Transivit Jephte ad filios Ammon,
ut pugnaret contra eos, quos Dominus tradidit
in manus ejus. » Ecce Abraham, offerendo filium
suum, amicitiam Dei promeruit; Jephte, vovendo
Deo votum, victoriam de inimicis suis adeptus est.
Quid post haec consequitur, nisi quod illi qui Dei
oblationem spernunt, et tale factum sanctorum patrum
abominantur, inimici Dei nominentur ac sint;
et ob hoc spiritualibus inimicis non solum non dominentur,
imo merito suae perversitatis omnino subjiciantur?
Scriptum est enim: « Quicunque vult esse
amicus saeculi, inimicus Dei constituitur. » Deo enim
placere omnino, nisi bonum, non potest. Quod autem
bonum est facienti, id meritum sanctitatis
acquirit.
Hoc etiam probat Annae factum laudabile, quod
liber Samuelis commemorat. Cum enim sterilis esse
describatur, et ob hoc ab aemula sua, altera scilicet
uxore Helcanae viri sui, irrideretur, ad deprecandum
Dominum conversa est; nec fraudavit eam spes ejus,
sed petitionis suae consequebatur effectum; sic enim
scriptum est: « Cum esset Anna amaro animo, oravit
Dominum flens largiter, et votum vovit dicens:
Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem
famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus
ancillae tuae, dederisque sexum virilem servae
tuae, dabo eum Domino omnes dies vitae ejus, et
novacula non ascendet super caput ejus. Et non
multo post: « Cognovit Helcana, inquit, Annam uxorem
suam, et recordatus est ejus Dominus. » Et factum
est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit
filium, vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a
Domino postulasset eum. Ascendit autem vir ejus
Helcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino
hostiam solemnem, et votum suum. « Et Anna non
ascendit; dixit enim viro suo: Non vadam donec
ablactetur infans, et ducam eum ut appareat coram
Domino, et maneat ibi jugiter. Et ait Helcana
vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane,
donec ablactes eum, precorque ut impleat Dominus
verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium
suum, donec amoveret eum a lacte. Et adduxit eum
secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et
tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit
eum ad domum Domini in Sylo. Puer autem erat
adhuc infantulus: et immolaverunt vitulum, et obtulerunt
puerum Heli. Et ait: Obsecro, domine mi,
vivet anima tua Deo! ego sum illa mulier quae
steti coram te, hic orans Dominum pro puero isto.
Oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam
quam posulavi ei. Idcirco et ego eum commodavi
Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus
Domino. » Vellem scire, osores isti et contradictores
oblationis regularis, quid de hac oblatione dicerent,
quae pene consimilis est regulari oblationi,
quam beatus Pater Benedictus in sua Regula constituit:
quia sicut ibi jubet parentes filios infantulos
cum oblatione atque petitione Deo juxta altare offerre,