PL 107, col. 734

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

David primus de tribu Juda rex fuit, per quam ordo
decurrit genealogiae.
David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit
Uriae. [(MAUR.)]
Quaeritur, cum tres reliquae extraneae
mulieres nominibus propriis sint positae, cur
sola non nominetur Bersabee, sed hoc solum dicatur
quod uxor fuerit Uriae? Igitur hoc ideo putatur
factum, quia tres aliae supra scriptae, licet criminosae
fuerint, in partubus tamen filiorum, per quos
currit genealogia, non solum non culpari, sed etiam
laudari meruerunt. Haec vero, adulterio simul et homicidio
perpetrato, Davidi regi genuit filium, in
tantum culpabili conjugio, ut merito in Salvatoris
genealogia videatur non nominata; nomen vero viri
ejus, id est, Uriae, quasi justi hominis ponitur, ut ex

hoc etiam sceleris immanitas memoretur, dum uxoris
causa occisus in memoriam revocatur. Mystice
autem David Christum significat, qui interpretatur manu fortis,
et desiderabilis. Et quid fortius leone,
qui vicit de tribu Juda, radix David? Quomodo vero
sit desiderabilis, Scriptura ostendit, dicens: Ecce
veniet desideratus cunctis gentibus [(Apoc. V)]
.
Et Petrus
ait: In quem et desiderant angeli prospicere [(I Petr. I)]
.
Urias vero, qui interpretatur lux mea
Dei, significat diabolum, qui transfigurat se in angelum
lucis, audens Deo dicere: Lux mea Dei, et Ero similis Altissimo
[(Isai. XIV)]
.
Hujus erant pessimo
conjugio delegati omnes, quos gratia Dei liberat,
ut Ecclesia sine macula et ruga Salvatori proprio

sponsa copuletur.
Joram autem genuit Oziam, Ozias autem genuit
Jonathan. [(Hieron.)]
In quarto Regum volumine legimus
de Joram Ochoziam fuisse generatum, quo
mortuo, Josabeth filia regis Joram, soror Ochoziae,
tulit Joas filium fratris sui, et eum internecioni, quae
exercebatur ab Athalia, subtraxit: cui successit in
regnum filius ejus Amasias, post quem regnavit filius
ejus Azarias, qui appellatur et Ozias, cui successit
Jonathan filius ejus. Cernis ergo, quod secundum
fidem historiae tres reges in medio fuerunt,
quos hic Evangelista praetermisit. Joram quippe non
genuit Oziam, sed Ochoziam, et reliquos quos enumeravimus.
Verum quia evangelistae propositum
erat, tres tessaradecades in diverso temporum statu

ponere, et Joram generi se miscuerat impiissime
Jezabel, idcirco usque ad tertiam generationem ejus
memoria tollitur, ne in sanctae nativitatis ordine poneretur. [(Hilar.)]
Dictum quoque ita erat per prophetam,
non nisi quarta generatione in throno regni
Israel quemquam de domo Achab esse sessurum.
Purgata igitur labe familiae gentilis, tribusque praeteritis,
jam regalis in quarta generationum consequentium
origo numeratur.
Et post transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit
Salathiel. [(Hieron.)]
Si voluerimus Jechoniam
in fine primae tessaradecadis ponere, in sequenti
non erunt quatuordecim, sed tredecim. Sciamus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.