PL 107, col. 756

Commentarium in Matthaeum (Rabanus Maurus), J. P. Migne

quod Christus ipsis temporibus natus, praedicatoribus
suis orbem terrarum tuendum contra perfidiam
distribuit, et jussit praedicari in nomine ejus poenitentiam
et remissionem peccatorum in omnes gentes.
Quod autem praedictus Caesar, victor ab Oriente
rediens, quinto Idus Jan. Urbem triumphans ingressus
est, ac tunc primum ipse Jani portas, sopitis finitisque
omnibus bellis civilibus, clausit, hoc die
primum Augustus consalutatus est (quod nomen
antea cunctis inviolatum atque inusitatum, dominis
tantum orbis licite usurpatum, apicem declarat imperii),
et ex ea die summa rerum ac potestatum penes
unum esse coepit et mansit, quod Graeci μοναρκίαν
vocant; porro hunc esse eumdem diem quem
Epiphaniam, id est apparitionem, sive manifestationem

Dominici sacramenti observamus, nemo credentium
nescit. Et quid hoc aliud demonstrat, quam
hunc occulto quidem gestorum ordine ad obsequium
praeparationis ejus praedestinatum fuisse, ut
eo die quo ille manifestandus mundo post paululum
erat, qui idololatriam, clausis idolorum templis, compescuit,
et pacem veram cunctis terris atque unitatem
religionis obtulit, in ipso iste et pacis signum
praeferret, et potestatis nomen assumeret? Quod
ergo his temporibus solis eclipsis facta est et fames
valida in Romano imperio, solis justitiae et panis
vitae testatur adventum. Et merito tunc sol mundanus
defectionem patitur, et penuria corporei victus
erat, quando lux vera venit, quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum, et ille cibus ac

potus de coelis datus est, de quo qui gustaverit non
esuriet, neque sitiet in aeternum. Itaque expletis annis
ab exordio mundi 5199, Caesar Augustus ordinatione
Dei totum orbem terrarum ab Oriente in Occidentem,
a Septentrione in Meridiem, ac per totum
Oceani circulum omnes gentes una pace composuit.
Cui cum domini nomen per adulationem mimus in
ludo deferret, universique exsultantes, quasi ei juste
dictum sit, approbavissent, abjecit, ac gravissimo
compescuit edicto. Et merito, quia eodem tempore,
id est eo anno, verus Dominus natus est Christus,
cujus adventui pax ista famulata est. In cujus ortu,
audientibus hominibus, exsultantes angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus

bonae voluntatis.
Qua quidem nativitate in Bethlehem
celebrata, Matthaeus de magorum adventu subjungit,
dicens:
Ecce magi ab Oriente venerunt Jerosolymam dicentes:
Ubi est, qui natus est rex Judaeorum? Magi sunt,
qui de singulis rebus philosophantur, sed consuetudo
saepe et sermo communis magos pro maleficis accipit.
Qui aliter tamen habentur apud gentem suam, eo
quod sunt philosophi Chaldaeorum, et ad artis hujus
scientiam reges quoque et principes ejusdem gentis
omnia faciunt. Unde et in nativitate Domini Salvatoris
ipsi primum ortum ejus intellexerunt, et venientes
in sanctam Bethlehem adoraverunt puerum,
stella desuper ostendente, sicut et illi Jerusalem venientes
dixerunt.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.