PL 109, col. 445
Commentaria in Paralipomena (Rabanus Maurus), J. P. Migne
de sanctis: Currus Dei decem millium multiplex, millia
laetantium [(Isai. LXVII)]
. Si ergo bases luterum sancti
sunt doctores, qui lavacrum nobis vitae ministrant,
et rotae quaternae basium quatuor sunt libri Evangeliorum,
quid axes rotarum, qui bases gestant, nisi
ipsa eorumdem sunt corda doctorum? Quae dum
praeceptis evangelicis sedulo intendentia eos ab infirmorum
appetitu sustollunt, velut immissi rotis
axes altius basim a terra sublevant. Porro humeruli,
qui rotis antepositi, ne ab axibus dilabi possent,
obsistebant, praeconia sunt prophetarum, quibus
evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium
in dubium forte veniat, confirmatur. Bene autem
dicitur quod humeruli, qui per quatuor partes
subter luterum erant positi, contra se invicem fuerunt
respectantes, quia nimirum omnis Scriptura
prophetica sibimet invicem consentanea est, utpote
uno Dei Spiritu condita. Quatuor autem fuere per
bases singulas humeruli, videlicet juxta numerum
rotarum, non quia quatuor sunt tantum libri prophetici,
sed quia in omnibus quae locuti sunt prophetae
et Moyses dictis quatuor evangelistarum testimonium
praebuere, ut ex consensu utriusque Testamenti
una fides et dilectio Christi nostra omnium
corda firmaret. Os quoque luteris intrinsecus erat in
capitis summitate, et quod forinsecus apparebat,
unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat
unum cubitum et dimidium. Os luteris unius
erat cubiti propter unitatem confessionis et fidei,
qua omnes in confessione Patris et Filii, et Spiritus
sancti baptizantur [(Matth. XXVIII)] , dicente Apostolo: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus
et Pater omnium
[(Ephes. IV)]
. Et ipsum os in capitis
erat summitate, ut ad coelestia nobis regna per baptisma
iter esse patefactum doceret. Ipse vero luter
in amplitudine cubitum habebat unum et dimidium,
per operis nimirum perfectionem, et initium contemplationis.
Integer etenim cubitus in lutere perfectionem
bonae designat actionis. Quam absque
ulla dubietate habebat ille de quo tentatori antiquo
Dominus aiebat: Nunquid considerasti servum meum
Job, quod non sit ei similis super terram, homo
simplex et rectus ac timens Dominum, et recedens
a malo [(Job. I)]
? Est vero alter cubitus divinae visionis,
qui ex parte nonnulla etiam in hac adhuc vita
recentibus fidelibus donari consuevit. Ut idem Job,
devicto adversario, cum Domino loquens, ait: Auditu
auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te [(Job. XLII)]
.
Scriptum namque est in sequentibus: Una rota habebat altitudinis cubitum et semis.
Et
paulo post: In summitate autem basis erat quaedam
rotunditas unius et dimidii cubiti ita fabrefacta, ut
luter desuper posset imponi. Luterum quippe mensura
unius erat cubiti et dimidii, quia nimirum ea
fide in fonte vitae lavamur, ut per opera justitiae
ad vitam intrare mereamur, quamvis sine peccato,
dum hic vivimus, esse nequeamus, ipsam vero vitae
coelestis dulcedinem gustare ex parte, ac diligere in
hac interim vita, perfecte autem videre nulla ratione