PL 109, col. 675

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

est Dominus, et cordis ejus scrutator est verus, et
linguae illius auditor. Haec sententia destruit errorem
illorum, qui sicut bonas cogitationes a Deo nobis
constat inspirari, ita etiam malas ipso instigante
putant in nostra mente generari, cum nullo modo
Deus, qui summe bonus est, et omnes homines vult
salvari, atque ad agnitionem veritatis pervenire,
necessitatem mali verbi aut pravi actus alicui imponat,
per quem perire possit, sicut Jacobus apostolus
ostendit dicens: Nemo ergo cum tentatur, dicat:
Quoniam a Deo tentor; Deus enim intentator malorum
est, ipse enim neminem tentat [(Jacob. I)]
; ac si
diceret: Nemo cum rapinam, furtum, falsum testimonium,
homicidium, stuprum, vel caetera hujusmodi
commiserit, dicat, quoniam Deo cogente necesse

habuerit haec patrare, et ideo nullatenus horum
effectum potuerit declinare. Deus enim malorum intentator
est, subauditur, tentamentorum; ipse enim
neminem tentat, ea videlicet tentatione, quae decipit
miseros ut peccent. Duplex est enim genus tentationis,
unum quod decipit, aliud quod probat; secundum
hoc quod decipit, Deus neminem tentat; secundum
illud quod probat, Deus tentavit Abraham. De
quo et Propheta postulat: Proba me, Domine, et tenta
me [(Psal. XXV)]
. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia
sua abstractus et illectus, scilicet abstractus
a recto itinere, et illectus in malum quo tamen
justo Dei judicio permittitur cadere qui Spiritui veritatis
noluit obedire.
Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum.
Spiritus ergo sanctus qui in primordio creaturarum
invisibili potentia ferebatur super aquas, majestate
sua omnem implet et continet creaturam, sive dono
virtutis suae replet orbem Ecclesiae, in quo quotidie
muneris sui ostendit largitatem. Inde est quod subjungitur:
Et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis, quia ut Paulus ait:
Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo
scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri fides in
eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu,
alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio
spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio
sermonum: haec enim omnia operatur unus atque

idem Spiritus, dividens singulis prout vult [(I Cor.
XII)]
.
Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,
nec praeteribit illum corripiens judicium; quia sicut
electi per Spiritus sancti gratiam accipiunt donum
scientiae et pietatis, sic haeretici atque omnes reprobi
propria superbia inflati, atque a maligno spiritu instigati
erroris sui nequitiam quam impudenter proferunt,
coram spiritu Dei abscondere nequeunt, proinde
nec justae poenae vindictam evadere possunt;
quia sicut oculi Domini super justos, et aures ejus
ad preces eorum, ita vultus Domini super facientes
mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Dominus
interrogat justum et impium, qui autem diligit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.