PL 109, col. 684

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

gloriam Dei, tunc et ipsa laboris sui praemium in
coelesti beatitudine percipiet.
Et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem,
nec cogitavit adversus Deum nequissima;
dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo
Domini acceptissima. Potest juxta tropologiae
regulam in nomine istius beata sterilis, seu spadonis
virginum intelligi, de quo in Isaia ita scriptum
est: Non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum,
quia haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierunt
sabbata mea, et elegerunt quae volui, et tenuerunt foedus
meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum,
et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum
dabo eis quod non peribit [(Isa. LVI)]
. Haec sterilis
virginitate fecunda est. Hic eunuchus regno coelorum

vim facit, et violenter diripit illud. Iste custos est
sabbatorum, et nunquam faciet opera nuptiarum.
Iste elegit quae Dominus voluit ut plus offerat quam
praeceptum est, ut non indulgentiam apostoli ejus
sed voluntatem consideret. Iste tenet foedus Domini
sempiternum ut non ad tempus vacet orationi, et
iterum ad ipsum revertatur, sed accepturum se noverit
esse in domo Domini, quae est Ecclesia ejus, locum
optimum: multae enim mansiones sunt apud
Patrem. Et qui eunuchus fuerit et fecerit universa
quae scripta sunt, habebit in muris ejus locum optimum
ut scilicet turris Domini efficiatur, et in sacerdotali
consistat gradu, ut pro carnis filiis multos habeat
filios spiritales. Talem fuisse eunuchum, quem
Jesus amavit plurimum, evangelistam Joannem, ecclesiasticae

tradunt historiae; qui recubuit super pectus
Jesu; qui Petro tardius ambulante elevatus virginitatis
alis cucurrit ad Dominum. Facessat ergo omnis
cavillatio Judaeorum, et risui praebere se cesset
operiens semiviris regna coelorum cum pudicitia,
non in debilitate corporis sibi sed in animi voluntate,
nec desidia boni praemii habebit meritum, sed
pia certatio. Unde et sequitur:
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et
quae non concidat radix sapientiae. Gloriosus nimirum
bonorum laborum est fructus; quia aeternum gaudium
et requies certa illos sequitur, nec ea germina
doctrinarum seu actionum quae ex radice verae processerunt
sapientiae, nunquam habent casum, sed
perpetuae salutis afferent fructum. At contra dogmata

haereticorum et discipuli ac sequentes nequitiae
illorum exterminabuntur; nec habebunt spem
salutis, sed acerba morte damnati in oblivionem
tradentur perpetuam. De quo et subditur:
CAPUT VIII. Quod filii adulterorum, id est haereticorum, in consummatione erunt, et castorum generatio permanet in perpetua claritate.
Filii autem adulterorum in consummationem erunt,
et ab iniquo thoro semen exterminabitur. Et siquidem
longe vixerint, in nihilum computabuntur, et sine honore
erit novissima senectus illorum. Et si celerius
defuncti fuerint non habebunt spem, nec in die agnitionis
allocutionem. Nationes enim iniquae dirae sunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.