PL 109, col. 694

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

quia omnium ipse creator est, et operis sui condignam
curam gerit atque opem qua subsistere valeat
impendit. Postquam ergo sapientia ad potentes
sermonem habuit, et eorum duritiam cordis sermonibus
increpavit, ad ipsos rectores modo sermonem
exhortationis convertit, et mirabiliter laudem ipsius
sapientiae explicat dicens:
Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis
sapientiam et non excedatis. Qui enim custodierint
justitiam ejus, juste justificabuntur; et qui didicerunt
justitiam, invenient quid respondeant. Admonet ecclesiasticos
rectores, imo omnes generaliter quibus regimen
commendatum est suarum animarum, ut discant
divinam sapientiam, quatenus non excedant in
praevaricationem praeceptorum Dei. Qui enim custodierint

justa juste justificabuntur, hoc est, qui justitiam
sequuntur, a justo judice justitiae suae praemium
accipient; et qui didicerint justa, utique in recte
credendo et bene operando, illis tribuetur quid respondeant
quando discussio erit singulorum, quia
bonum praesentis vitae meritum perennis gloriae beatum
expetit praemium.
CAPUT XIII. Sapientia hortatur rectores Ecclesiae ut audiant et concupiscant sermones suos, quoniam ipsa se gratis praebet illis, conferens simul integritatem corporis et castitatem animae
Concupiscite ergo sermones meos, et diligite illos, et
habebitis disciplinam. Verum est quod qui diligit sapientiam

et assiduus est illius in meditatione, conservet
disciplinam in moribus, nec aliter potest amator
probari sapientiae nisi conservator sit disciplinae.
Unde ipsa Veritas ait: Si diligitis me, mandata mea
servate [(Joan. XV)]
. Et iterum: Si quis diligit me sermonem
meum servabit [(Joan. XIV)]
. Hinc et Jacobus
ait: Estote ergo factores verbi et non auditores tantum
fallentes vosmetipsos, quia non auditores legis
justificabuntur apud Dominum, sed factores legis [(Jac. XIV)]
.
Clara est, et quae nunquam marcescit sapientia; et
facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab
his qui quaerunt illam. Decor sapientiae immarcescibilis
est, et his solis patet qui eam in veritate diligunt,
et studiose requirunt. Qui autem eam ficte

quaerunt nullo modo ad eam pertingent, quia, sicut
superius dictum est, Spiritus sanctus disciplinae effugiet
fictum, et in malevolam animam non introibit sapientia.
Unde in Proverbiis sapientia dicit: Ego diligentes
me diligo, et qui mane vigilant ad me invenient
me [(Prov. VIII)]
. Et iterum: Beatus homo qui audit
me, qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad
postes ostii mei. Qui me invenerit inveniet vitam, et
hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit
laedet animam suam. Omnes qui oderunt me, diligunt
mortem [(Prov. III)]
Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis per se prior
ostendat. Qui diluculo vigilaverit ad illam non laborabit:
assidentem enim illam foribus suis inveniet.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.