PL 109, col. 696

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

aeternae beatitudinis participem esse faciet:
unde et sequitur:
Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia.
Cura ergo disciplinae, dilectio est; et dilectio,
custodia legum illius est; custoditio autem legum
consummatio incorruptionis est; incorruptio autem
facit esse proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae
deducit ad regnum perpetuum. Hujus commodi
autem profectuum gradus Petrus apostolus in sua
Epistola ostendit dicens: Vos autem, fratres, curam
omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem,
in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam,
in abstinentia autem patientiam, in patientia
autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis,
in amore autem fraternitatis charitatem. Haec

autem omnia si vobiscum adsint et superent, non vacuos
nec sine fructu vos constituent, in Domini nostri
Jesu Christi cognitione [(II Petr. I)]
. Qui enim propter
sapientiae amorem disciplinabiliter in hoc mundo vivit
custodiens mandata Dei, hic per sacrarum virtutum
profectum, ad incorruptionem immortalitatis et
perpetuam vitam perveniet, quae est utique in cognitione
divinitatis Domini nostri Jesu Christi. Unde
ipse in Evangelio ad Patrem ait: Haec est autem vita
aeterna ut cognoscant te unum verum Deum, et, quem
misisti, Jesum Christum [(Joan. XVII)]
. Cum autem
cognoverit veraciter Deum, tunc in contemplatione
ipsius, beatitudine perfruetur sempiterna, et cum
rege suo simul ipse regnans, in luce permanet perpetua.
LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM. Laudat vir sapiens divinam sapientiam, praedicans virtutem ejus.

sapientiam Dei de mortis laqueo ereptum est genus
humanum; unde et sequitur:
Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum;
et rex sapiens populi stabilimentum est. Multitudo
autem sapientium coetus est sanctorum praedicatorum,
quorum doctrina sanitas est orbis terrarum,
quia per ipsam ad fidem Christi conversa est
turba innumerabilis diversarum nationum. Cujus
scilicet turbae rex sapiens est, imo ipsa Dei sapientia
et virtus Jesus Christus Deus et Dominus noster,
qui electorum suorum stabilimentum fit, quoniam,
Psalmista testante, Dominus fortitudo plebis suae, et
protector salutarium Christi sui est [(Psal. XXVII)]
; de
quo idem Propheta ait: Dominus petra mea et
robur meum, et salvator meus, Deus meus fortis, sperabo

in eum [(II Reg. XXII)]
.
CAPUT II. Idem vir exponit originem humanae naturae.
Ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit
vobis. [(CAP. VII.)] Sum quidem et ego mortalis
homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius, qui
prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro,
decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine,
ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
Et ego natus accepi communem aerem, et in similiter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.