PL 11, col. 408

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

Tertia Judaea est vere caeca, quae cum in lege
(ut dicere solet) sua legat ubique, duas Patris et Filii
designari personas, tamen nunc usque contendit
Deum Filium non habere. Quibus omnibus exempla,
vel ratio, quam prosecuturi sumus, argumentationis
totius uno ictu omnes nervos abscindet. Quapropter
duas esse nativitates Domini nostri Jesu
Christi necessario scire debet populus Christianus,
ne quem patiatur errorem: unam, qua natus est, alteram,
qua renatus. Sed sicut est spiritalis prima
sine matre, ita sine patre secunda carnalis. Haec
miranda, inenarrabilis illa, propheta dicente: Nativitatem
ejus quis enarrabit [(Is. LIII, 8)]
? Cur autem
sit inenarrabilis, Patre loquente noscamus. Dominus
ipse nos edocet: Eructavit cor meum verbum
bonum, etc. [(Ps. XLIV, 2)] . Et apud Salomonem

hactenus dicens: Ego ex ore Altissimi prodivi ante
omnem creaturam [(Ecclesiastic. XXIV, 5)]
.
II.
Cum haec ita sint, humanitas te versuta cognosce
vel sero, et intemperanti linguae silentii frenos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.