PL 11, col. 414

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

majorem. Interea rudis non gemit feta. Non
mundum, ut adsolet, infans fusus ingrediens,
sponte vitae reptantis praeviis lacrymis auspicatur.
Non mater ejus tanti partus pondere exhausta, totis
pallens jacuit resoluta visceribus. Non Filius matris,
aut suis est ullis sordibus delibutus; neque enim re
vera aliquid circa se habere posset immundum, qui
humani generis peccata, sordes et maculas 171 venerat
mundaturus. Denique purgationes, quae sunt tarditate
periculosae, nulla puerum maternorum
viscerum prosecuta sunt damna. Nulla adhibita rudi
fetae sueto more fomenta; neque enim, fratres, his
poterat indigere, quae accipere in uterum meruerat
Filium animarum omnium salvatorem. O magnum
Sacramentum! Maria virgo incorrupta concepit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.