PL 110, col. 1134
Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne
II KAL. In Alexandria sanctorum Celeris [Caerealis],
Pupilli [Pupuli], Ligici [Caii], Serapionis.
MARTIUS.
KAL. MARTII. Andegavis depositio sancti Albini
episcopi.
VI NON. Nativitas sanctorum Jorgi, Hergli, Absaloni
[Lucii, Absalonis et Lorgii]. In Caesarea Cappadociae
Lucae episcopi, Primitivi, et in portu Romano
Pauli, Secundolae [Secundillae], Januariae.
V NON. Nativitas Felicis, Lucioli, Justi, Fortunati,
Martiae, Herotis, Antigonii, Januarii, Tultellae,
Gabiani, Quiriuli, Marini; item Felicis, Floriani,
Donati.
IV NON. Romae depositio Juli episcopi, et Nicomediae
passio sanctorum Adriani cum aliis numero
triginta tribus.
III NON. Romae Lucii papae et martyris. Hic in
exsilium propter fidem Christi trusus est, et postea
nutu Dei incolumis ad Ecclesiam reversus est; qui
etiam a Valeriano imperatore capite truncatus est et
sepultus in coemeterio Callisti via Appia.
II NON. Martii depositio sancti Quiriaci presbyteri.
NONIS. Apud Carthaginem, Perpetuae et Felicitatis,
quae bestiis sunt deputatae sub Severo principe,
et cum Felicitas parturiret in carcere, omnium
militum, qui simul patiebantur, precibus impetratum
est ut octavo mense pareret. Jam vero Perpetuae
inter alia concessum est ut ejus mens quodammodo
averteretur a corpore, in quo vaccae impetum pertulit,
ita ut adhuc futurum exspectaret quod in se jam
gestum esse nesciret.
VIII ID. MARTII. In Nicomedia Quintili [Quinctilis]
episcopi, et Capitulini. In Africa Rogati, Felicis,
item Rogati Beremae [Beatae], Hereniae, Felicitatis,
Orbani [Urbani], Cyrilli episcopi, Silvani, et Manili
[Mamili].
VII ID. In Sebaste Armenia Minore quadraginta
militum tempore Licinii regis, sub praeside Agricolao,
qui post vincula et carceres creberrimos, post
caesas lapidibus facies, missi sunt in stagnum, ubi
gelu constricta corpora eorum nocte disrumpebantur,
et mane crucifragio martyrium consummarunt.
Deinde corpora eorum combusta, et in fluvio projecta,
sed divina dispensatione reliquiae eorum integrae
sunt repertae et honore digno conditae. Erant autem
nobiliores inter eos Quirinion [Cyrion] et Candidus.
VI ID. In Antiochia Agapae [Agapes] virginis, et
Marianae. Smyrnae, Phronis. In Nicomedia Palatini,
Firmiani et Rustici. In Alexandria Eracli [Heraclii],
Zosimi, Alexandri, et Gaiperii [Candidi et Piperionis].
V ID. In Sebastia civitate nativitas martyrum quadraginta
qui temporibus Licinii imperatoris, et Agricolai
praesidis, et Lysiae ducis, pro nomine Christi