PL 110, col. 1138

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

KAL. APRILIS. In Thessalonica natale Agapis et
Chioniae sub Diocletiano, quae primo in carcere maceratae,
post in ignem missae sunt, sed intactae a
flammis, post orationem ad Dominum fusam, animas
reddiderunt.
IV NON. APRILIS. In Africa Amphiani, Victoris et
aliorum quatuordecim; et alibi Marcellini, Saturni,
Quiriaci, Reginae, Proculae, et aliorum quatuor.
III NON. APRILIS. Natale Theodosiae virginis, quae
passa est temporibus imperatorum Diocletiani et
Maximiani, in civitate Caesarea, sub Urbano praefecto:
nam haec cum, relictis parentibus, confugisset
ad carcerem, ubi Christi confessores clausi erant,

tenta est a militibus et ducta ad tribunal judicis Urbani,
quae coram ipso astans, nec adulationibus ejus
est decepta nec minis territa, sed sapientia Dei repleta
falsos deos gentilium disputando coram praeside
confutabat. Unde et a tyranno nervis ligata, et flagellis
caesa non potuit vinci: postea ei adhibita sunt
varia tormenta, hoc est sartagines ignitae, leones et
bestiae, ex quibus nullam maculam passa est. Deinde
in mare demersa, sed per Dei auxilium citius inde
liberata, novissime gladio capite abscisso, obdormivit
in pace, et complevit martyrium suum, honorifice
a Christianis sepulturae tradita.
II NON. Mediolano depositio beati Ambrosii episcopi
et confessoris, cujus vita et doctrina insignis
praedicatur in Ecclesia.
NONIS. In Thessalonica natalis Hyrenis [IreRes]
quae post tolerantiam carceris inter orationes sagitta
percussa est a Sisinnio comite, sub quo et sorores
ejus, Agape et Chionia, martyrizaverunt: quae a
praedicto praefecto licet in ignem mitterentur, tamen
illaesae ab eo, exorantes Dominum, spiritum reddiderunt.
VIII ID. In Syrmio natale Hyrenei [Irenaei] episcopi
ejusdem loci.
VII ID. In Alexandria natale Pelosi [Peleusii] presbyteri;
et in Nicomedia natalis Cyriaci cum aliis
decem.
VI ID. In Africa natalis Januarii, Macharii [Macariae]
et Maximae; et in Carthagine, Concessae.
V ID. In Syrmio natalis septem virginum, quae in

unum meruerunt coronari.
IV ID. Ezechielis prophetae.
III ID. Romae Leonis papae, qui quadragesimus septimus
post beatum Petrum apostolum, sedit in episcopatu
annis viginti uno. Hic invenit [ Forte evertit]
haereses duas, et missa legatione ad Marcianum principem
catholicum, congregata synodo ducentorum
quinquaginta et sex episcoporum in Chalcedone, in
martyrio sanctae Eufemiae martyris, exposuerunt
juxta fidem catholicam duas naturas in uno Christo
Domino, hoc est divinam et humanam, et condemnaverunt
Euthicium, et Nestorium haereticos.
II ID. Romae episcopi Julii papae et confessoris, qui
sub Constantio Ariano, filio Constantini, decem mensibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.