PL 110, col. 1141

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Alexandria, qui, constitutis et conformatis Ecclesiis
per Libyam, Armaricam, Ammoniacam, Pentapolin,
Alexandriam atque Aegyptum universam, ad ultimum
tentus est a paganis qui remanserant Alexandriae,
qui videntes eum die sancto Paschae, VIII Kal.
Maii, missas facientem, miserunt funem in collo
ejus, et trahebant eum ad loca buculi, quae erant
juxta mare sub rupibus, ubi erat ecclesia constructa,
et defluebant carnes ejus in terram, ac saxa
inficiebantur sanguine: vespere autem facto, miserunt
eum in carcerem, ubi circa mediam noctem
primo angelica visitatione confortatus est, deinde
ipso Domino sibi apparente ad coelestia regna vocatus,
ac mane cum traheretur ad loca buculi, gratias
agens, et dicens: Domine, in manus tuas commendo

spiritum meum, defunctus est, et a viris religiosis
sepultus, in loco lapidis excisi, cum gloria.
Ordinaverat autem pro se Alexandriae episcopum
Annianum, aliis quoque longe lateque Ecclesiis episcopos,
presbyteros et diaconos dederat. Eodem die
Romae letania major ad Sanctum Petrum. Natale
sancti Maximi martyris, qui temporibus Decii comprehensus
est in Asia, et oblatus est proconsuli,
qui jussit eum in equuleo suspendi, et diversis suppliciis
torqueri, si magnae Dianae non sacrificaret,
et ob hoc quia eam non coleret, jussit eum capitalem
subire sententiam, hoc est in VII Kal. Maii.
VI KAL. Depositio sancti Marcellini papae, qui
cum Ecclesiam novem annos et menses quatuor
rexisset, et temporibus Diocletiani et Maximiani,

ab eodem Diocletiano pro fide Christi cum Claudio
et Cyrino, et Antonino, capite truncatus est, et post
dies triginta quinque sepultus via Salaria in cubiculo
a Marcello presbytero, et diaconibus, cum hymnis,
VI Kal. Maii.
V KAL. Nativitas Anastasii papae, qui post beatum
Petrum quadragesimus primus sedit. Hic
Manichaeos in urbe Roma inveniens damnavit, et
constitutum fecit ut nullus transmarinus in clericatum
susciperetur, nisi quinque episcoporum designaret
chirographum.
IV KAL. Sancti Vitalis, qui fuit pater sanctorum
martyrum Gervasii et Protasii. Hic ergo cum fuisset
militans consularis, et cum fuisset cum Paulino
judice suo, Ravennam ingressus est, et cum videret

in conspectu judicis sui Christianum nomine Ursicinum,
arte medicum, natione Ligurium, post nimia
tormenta capitalem accepisse sententiam; locus
autem ubi decollabantur Christiani, hoc habebat vocabulum,
ut diceretur ad palmam, eo quod arbores
antiquae palmae illic essent. Ille igitur, ut diximus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.