PL 110, col. 1151
Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne
et sepelivit eam septimo milliario ab urbe Roma.
Quod audiens praedictus comes, jussit comprehendere
ipsum Nicomedem presbyterum, et duci ad
sacrificandum; quod cum facere nollet, jussit eum
plumbatis caedi, donec emitteret spiritum. Corpus
vero ejus in Tiberim praecipitatum est, clericus
vero ejusdem presbyteri, nomine et opere Justus,
collegit corpus ejus, et sepelivit eum juxta muros,
via Nomentana.
XVIII KAL. Julii. Elisei prophetae, et Suessionis
civitate passio sanctorum Valerii et Rufini martyrum.
XVII KAL. Nativitas sancti Viti martyris, qui sub
Diocletiano et [( F. redundat)] Antonino imperatoribus
multas virtutes operatus est. Fuit enim pater
ejus Hylas nomine, sacrilegus et impius, qui jussu
principum voluit eum avertere a cultura verae divinitatis,
sed puer sanctus permansit in confessione
verae fidei, erat enim annorum duodecim. Nam multa
tormenta pro Christo passus est cum Modesto paedagogo
suo, et Crescentia papatissa sua. Nam misit
eos persecutor in carcerem, et in clibanum ardentem
cum plumbo, resina et pice, sed non nocuit
eos ignis, nec leones in ullo eos nocere potuerunt.
Novissime vero juxta fluvium qui dicitur Siler quiescentes
sub arbore animas suas Domino reddiderunt.
XVI KAL. Ferreoli presbyteri et Ferrutionis diaconi
in civitate Visoncensi [Vesontionensi], qui
sub Claudio judice ad trocleas extenti et flagellati,
deinde in carcerem seclusi, et mane amputatis linguis
praedicabant verbum Dei: post haec subulae triginta
utrique infixae in manibus et pedibus et pectore:
ad ultimum gladio feriuntur. Et in civitate
Moguntiaco passio sanctorum Aurei episcopi, et
Justinae sororis ejus, qui ab Hunnis vastantibus praedictam
civitatem in ecclesia occisi sunt.
XV KAL. In Aurelianis civitate sancti Aviti presbyteri,
cujus vita miraculis coruscabat. Nam ideo scriptum
est quod in nativitate ejus lumen de coelo
emissum esset, ut sanctum eum demonstraret. Hic,
monachus factus, solitudinem expetivit; ibi miraculis
factis populis verus Dei famulus innotuit,
postea vero monasterium ibi construxit: iste quoque
quemdam monachum defunctum in ecclesia,
caeteris fratribus somno gravatis, oratione fusa ad
Dominum a morte suscitavit. Interea quidam ex
Turiensi castro, pro ejus plebiculae salute, eorumque
legatione fungens ad sanctum Avitum devotus
accessit, obsecrans eum ut corpus suum ob tutelam
loci ipsius castri illic concederet tumulandum: cui
dignam fabricam modis omnibus nomini suo promisit
construendam. At ille indignum esse fatetur hominem
peccatorem, ac multis criminibus involutum,
sub templorum tegmine recondendum, quin
potius campis patentibus ad futuram examinationem
ossa humiliata tellure sub fossa deceat reponenda;
dixitque illi: « Tamen ut cordis vestri quod optat
voluntas obtineat, templum in Dei nomine, si persistitis,