PL 111, col. 13
De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne
invenires historicam et mysticam singularum
expositionem. Tu autem, electe domine et episcoporum
charissime, acceptis his quae tibi transmisi,
utere eis ut decet, et tam tibi quam illis qui sub tuo
regimine sunt constituti, utile esse permitte; quatenus
tuum bonum studium multis proveniat ad spiritalem
profectum, et fiat tam tibi quam illis spiritale
exercitium atque coelestis gaudii incrementum. Imitare
illius sapientis viri exemplum, qui de sapientiae
laude tale protulit praeconium, dicens Invocavi, et
venit in me spiritus sapientiae; et praeposui illam regnis
et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione
illius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam
omne aurum in comparatione illius arena est
exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum in
conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam,
et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile
est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia
bona pariter cum illa [(Sap. VII)]
. Nam et apostolus
Paulus scribens ad Timotheum de doctrina sapientiae
divinae, ad hoc ipsum exhortatus est eum, dicens [(I Tim. IV)] :
Haec proponens fratribus, bonus minister
eris Christi Jesu, enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae,
quam assecutus es. Praecipe haec et doce. Nemo
adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto
fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in
fide, in castitate. Haec meditare, ut profectus tuus
manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae: insta
in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies,
et eos qui te audiunt. Unde decet te nihil aliud
praeponere meditationi divinae legis, et doctrinae verbi
Dei: nec ullo modo debes ea deserere propter mundanam
curam et saecularia negotia: quia haec maximum
impedimentum faciunt operi divino apud eos
qui his abutuntur. Nam, proh dolor! multi inveniuntur
hujus temporis viri in ecclesiasticis personis
qui, relicto praedicandi officio et spiritali conversatione,
in eo se magnos aestimant, si terrenis negotiis
praeponantur, et disceptationibus saecularium saepe
intersint: ita ut in eorum conventibus quasi arbitres
praesideant, et eorum conflictuum judices fiant. Quod
Primum apud Hebraeos Dei nomen Heli dicitur:
quod alii Deum, alii, etymologiam ejus exponentes, scyros,
id est fortem, interpretati sunt; ideo quod
nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est et sufficiens
ad omnia perpetranda. Secundum nomen, Eloim;
tertium, Eloe: quod utrumque in Latinum Deus
dicitur. Quod nomen in Latinum est ex Graeca
appellatione translatum: nam Deus Graece theos
[ Forte, δέος] febor [ φόβος] dicitur, id est timor. Unde
tractum est nomen Dei, quod eum colentibus sit
timor. Deus autem proprie nomen est Trinitatis,