PL 111, col. 17

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

nostris, sive de inferioribus: qui in propria natura
invisibilis et incorporeus est, pro efficientibus tamen
causarum in ipso, rerum species ascribuntur, ut
more locutionis nostrae facilius seipsum insinuet:
ut quia omnia videt, dicatur oculus; et propter
quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod
avertitur, ambulat: pro eo quod exspectat, stat.
Sic in caeteris horum similibus ab humanis mentibus
trahitur similitudo ad Deum, sicut est obliviscens et
memorans. Hinc est quod propheta dicit: Juravit
Dominus exercituum per animam suam [(Isa. XIV)]
;
non quod Deus animam habeat, sed quod nostro narrat
affectu. Nam et facies Dei in Scripturis sanctis
non caro, sed divina cognitio intelligitur, eadem ratione
qua per faciem conspectam quisque cognoscitur.

Hoc enim in oratione dicitur Deo: Ostende nobis
faciem tuam [(Psal. LXVIII)]
; ac si diceretur: Da nobis
cognitionem tuam. Sic et vestigia Dei dicuntur,
quod nunc Deus per speculum cognoscitur. Ad perfectum
vero omnipotens reperietur, dum in futuro
facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut
ipsam speciem contemplentur, cujus nunc vestigia
comprehendere conantur, hoc est, quem videre per
speculum dicuntur. Nam et situs, et habitus, et locus,
et tempus in Deo non proprie, sed per similitudinem
translate dicuntur. Sedere quippe super
cherubin dicitur, quod est ad situm; et abysso tanquam
vestimento amictus, quod est ad habitum; et: Anni tui non deficient
[(Psal. CL)]
; quod ad tempus
pertinet; et: Si ascendero in coelum, tu illic es (Psal.

CXXXVIII); quod ad locum manet. Nam et in propheta
plaustri portantis fenum species ad Deum
ducitur: et haec omnia per figuram dicuntur Deus, quod
nihil horum ad proprietatem substantiae ejus pertinet.
Et quia, sicut diximus, membra humana et habitus
atque affectus humani per figuram Deo ascribuntur,
breviter ea quae de his scripta recolimus,
adnotamus. Caput Domini ipsa divinitas, eo quod
principium et creator sit omnium rerum. Capilli
autem Domini candidi in propheta Daniele scribuntur,
eo quod antiquus sit dierum [(Dan. VII)] . Oculi
Deum [Domini] inspectio divina, eo quod omnia videat,
ut est illud in Apostolo [(Heb. IV)] : Omnia enim
nuda et aperta sunt oculis ejus. Palpebrae Deum
[Domini] occulta et spiritualia in divinis praeceptis

mysteria, ut est in psalmo: Palpebrae ejus interrogant
filios hominum [(Psal. X)]
, hoc est, probant filios
hominum. Odoratus Domini, delectatio ejus in moribus
sive operibus sanctorum, ut in Genesi: Odoratusqué
est Dominus odorem suavitatis [(Gen. VIII)]
.
Os Domini, Filius ejus vel sermo ad homines, ut in
psalmo: Os Domini locutum est [(Isa. I)]
; et alibi: Os Domini ad iracundiam provocaverunt
[(Thren. I)]
.
Lingua Domini, Spiritus ejus sanctus, ut in psalmo: Lingua mea calamus
[(Psal. XLIV)]
. Facies Domini,
ostensio ejus per Filium ejus ad homines, ut in
Exodo: Facies mea praecedet te [(Exod. XXXIII)]
;
et in psalmo: Facies Domini dimisit eos. Verbum
Domini, Filius, ut in psalmo: Eructavit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.