PL 111, col. 20

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

substantia enim vel essentia Graece usia dicitur; homos,
unum. Utrumque enim conjunctum sonat una
substantia. Principium eo quod ab ipso sunt omnia,
et quia ante eum nihil est. Finis, vel quia dignatus
est in fine saeculorum humiliter in carne nasci et
mori; vel quia quidquid agimus, ad illum referimus:
et cum ad illum pervenerimus, ultra, quod quaeramus,
non habemus. Os Dei est, quia verbum est ejus.
Nam sicut pro verbis quae per linguam fiunt, saepe
dicimus illa vel illa lingua: ita pro Dei verbo ponitur
os, quia mos est ut ore verba formentur. Verbum
autem ideo dicitur, quia per eum omnia Pater
condidit sive jussit; veritas, quia non fallit, sed tribuit
quod promisit; vita, quia omnia vivificat; imago
dicitur propter parem similitudinem Patris; figura,

quod suscipiens formam servi per operum virtutumque
similitudinem Patris in se imaginem atque immensam
magnitudinem designavit; manus Dei est,
quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera,
propter effectum operis totius creaturae quae per
ipsum formata est; brachium, quod ab ipso omnia
continentur; virtus, quod omnem Patris potestatem
in semetipso habeat, et omnia potest; sapientia,
quod ipse revelet mysteria scientiae et arcana sapientiae;
splendor, propter quod manifestat; lumen,
quia illuminat; lux, quia ad veritatem contemplandam
cordis oculos reserat; sol, quia illustrator;
oriens, quia luminis fons, et quod oriri nos faciat
ad vitam aeternam; fons, quia rerum origo est, vel
quod faciat sitientes. Ipse quoque α et ω quia initium

et finis. Paraclitus, id est advocatus, quia pro nobis
intercedit apud Patrem, et ad culpas nostras removendas
curam gerit; sponsus, quia de coelo descendens
adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una.
Angelus dicitur propter annuntiationem paternae ac
suae voluntatis; unde et apud prophetam magni consilii
angelus legitur, dum sit Deus et Dominus angelorum.
Missus dicitur, quia Verbum caro factum
est. Homo dicitur, quia incarnatus est; mediator,
quia de morte ad vitam nos perduxit; propheta,
quod futura revelavit; sacerdos, quod pro nobis hostiam
se obtulit; pastor, quia custos est; magister,
quia ostensor; Nazaraeus vero a loco Nazareth; a
merito, id est, sanctus, sive mundus, quia peccatum
non fecit. Siquidem et de aliis inferioribus rebus

nominum species ad se trahit Christus, ut facilius
intelligatur. Dicitur autem panis, quia caro; vitis,
quia ex sanguine ipsius redempti sumus; flos, quia
electus; via, quia per ipsum ad Deum imus; ostium,
quia per ipsum ad Deum ingredimur; mons, quia
fortis; petra, quia firmitas est credentium; lapis
angularis, vel quia duos parietes e diverso, id est de
circumcisione et praeputio, in unam fabricam Ecclesiae
jungit: vel quod pacem angelis et hominibus in
se facit; lapis offensionis, quia veniens humilis, offenderunt
in eum increduli homines, et factus est
petra scandali. Fundamentum autem ideo vocatur,
quia fides in eo fundata est, vel quia super eum catholica
Ecclesia constructa est. Agnus dicitur propter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.