PL 111, col. 22
De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne
divina, comparantur. Dentes Christi apostoli sunt
et praedicatores Novi Testamenti; unde scriptum
est: Dentes ejus lacte candidiores [(Gen. XLIX)]
. Qui
praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi comedendo
in Christi corpus transferunt. Nomine autem
lactis doctrina legis significatur. Lingua Christi
evangelicus sermo est: Lingua mea adhaesit faucibus
meis [(Psal. XXI)]
. Fauces Christi praedicatores sunt
Evangelii. Nam de gutture illius ita legitur in Cantico
canticorum: Guttur illius suavissimum est [(Cant. V)]
.
In gutture interna dulcedo verborum
illius memoratur: quam qui sapit, non esurit.
Labia Christi, annuntiatores verbi, ut in Cantico
canticorum: Labia illius distillantia myrrham primam [(Cant. V)]
.
Barba Christi, homo assumptus a
Verbo, vel perfecti omnes, ut est in psalmo: Sicut
unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron [(Psal. CXXXII)]
.
Manus Christi, operarii justitiae, ad
omne opus bonum parati, ut est illud in Cantico
canticorum: Manus ejus tornatiles aureae. Digiti mei
pleni sunt myrrha [(Cant. V)]
. In manibus enim opera,
in digitis discretio designatur: in myrrha continentia
et passiones, quae tunc probatissima est, cum
solummodo pro charitate Dei et proximi, vel continentia
vel passiones fiunt. Dextera Domini, Testamentum
Novum; sinistra, Vetus. Item dextera,
beatitudo perpetua; sinistra, vita praesens; sicut in
Cantico canticorum Ecclesia dicit: Laeva ejus sub
capite meo, et dextera ejus amplexabitur me [(Cant. II)]
.
Item dextera, electi; sinistra, reprobi omnes, ut
in Evangelio: Statuet oves a dextris, haedos autem
a sinistris [(Matth. XXV)]
. Ubera Christi, evangelica
doctrina; ut in Cantico canticorum: Meliora sunt
ubera tua vino [(Cant. I)]
. Mamillae Domini, duo Testamenta;
unde legitur in Apocalypsi: Et zona
aurea circa mamillas [(Apoc. I)]
. Venter Christi, lavacrum
regenerationis, ex quo electos suos per
adoptionis gratiam in filios generat. Hinc in Cantico
canticorum dicitur: Venter tuus eburneus [(Cant. V)]
.
Intestina Domini, secretum divinitatis, sive in sacra
Scriptura occulta sacramenta; hinc in Exodo scriptum
est: Caput cum pedibus et intestinis vorabilis [(Exod. XII)]
.
Crura ejus, apostoli vel caeteri praedicatores,
totum Ecclesiae corpus sustinentes; de
quo in Cantico canticorum dicitur: Crura ejus sicut
columnae marmoreae [(Cant. V)]
. Pedes Domini, assumptus
homo a Verbo, vel sancti apostoli; de quo
in Deuteronomio scriptum est: Qui appropinquant
pedibus ejus, accipient de doctrina illius [(Deut. XXXIII)]
;
et in psalmo: Adorabimus in loco ubi steterunt
pedes ejus [(Psal. CXXXI)]
. Ossa Christi, fortes in Ecclesia,
quae est corpus ejus; de quo in psalmo
scriptum est: Dispersa sunt omnia ossa mea [(Psal.
XXI)]
. Carnes Christi infirmi in Ecclesia; de quo
dicitur in psalmo: Dum appropinquant super me
nocentes, ut edant carnes meas [(Psal. XXVI)]
. Vestimenta
Domini, caro assumpta; unde in Ezechiele
propheta scriptum est; Ecce vir vestitus lineis [(Ezech. IX)]
,
id est, carne munda. Item vestimenta