PL 111, col. 799

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba
mea in ore tuo. » Notandum quod hic mittatur
manus Dei, quae tangat os prophetae, et dicatur ei:
« Ecce dedi verba mea in ore tuo; » in Isaia autem
scriptum sit: « Et missus est ad me unus de seraphim,
et in manu habebat carbonem, quem forcipe
tulerat de altari: et tetigit os meum, et dixit: Ecce
tetigit iste labia tua, et auferet iniquitates tuas, et
peccata tua mundabit [(Isa. VI)] . » Ibi enim quia solidae
et perfectae aetatis erat, et ipse simpliciter confitetur
quod immunda labia habeat, et habitet in
medio populi immunda labia habentis. Mittitur unus
de seraphim, qui non manu, sed forcipe et carbone
tangat os ejus, et iniquitates auferat et mundet peccata.
Hic autem ipsius Dei manus mittitur, per

quam cuncta operatus est, et quae in alio loco brachium
dicitur: non ut peccata auferat, quae per
pueritiam multa non fecerat, sed ut loquendi gratiam
tribuat. Porro Ezechiel librum devorat et intus
et foris scriptum, tam sacramenta divina quam simplicem
historiam continentem [(Ezech. II)] . Jeremiae
os tangitur, et Domini verba tribuuntur, ut confidentiam
accipiat praedicandi. Pulchreque juxta litteram
manus mittitur, ut humanorum artuum videns
similitudinem, tactum manus non reformidet. [(Greg.)]
Sed sciendum, quod nonnunquam praedicationis
officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et
ad hoc nonnuli laudabiliter coacti pertrahuntur.
Quod liquide agnoscimus, si memoratorum duorum

prophetantium facta pensamus, quorum unus ut ad
praedicandum mitti debuisset sponte se praebuit,
quorum tamen alter pergere cum pavore recusavit.
Isaias quippe Domino quaerenti quem mitteret, ultro
se obtulit dicens: « En ego, mitte me [(Isa. VI)] . » Jeremias
autem mittitur, et tamen ne mitti debeat humiliter
reluctatur dicens: « Ha, ha, ha, Domine
Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. » En ab
utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non a diverso
fonte dilectionis emanavit. Duo quippe sunt
praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi.
Per activam vitam igitur prodesse proximis cupiens
Isaias, officium praedicationis appetit; per contemplativam
vero Jeremias amori Conditoris sedulo inhaerere
desiderans, ne mitti ad praedicandum debeat

contradicit. Quod ergo laudabiliter alter appetit, hoc
laudabiliter alter expavit. Iste ne tacitae contemplationis
lucra loquendo perderet, ille ne damna studiosi
operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque
est subtiliter intuendum: quia et is qui recusavit,
pleniter non resistit; et is qui mitti voluit ante se
per altaris calculum purgatum vidit, ne aut non purgatus
adire quisque sacra ministeria audeat, aut
quem superna gratia elegit, sub humilitatis specie
superba contradicat. Quia igitur valde difficile est
purgatum se quemlibet posse cognoscere, praedicationis
officium tutius declinatur; nec tamen declinari,
ut diximus, pertinaciter debet, cum ad suscipiendum
hoc superna voluntas agnoscitur. Quod
Moses utrumque miro opere explevit, qui praeesse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.