PL 111, col. 801
Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne
Salvatore nostro et Domino Jesu Christo. Sciendumque
plura ex his esse quae possunt Salvatori
convenire, quae etiam nos interponemus. Pauca autem
eorum quae ad Jeremiam dicta sunt coarctant
intellectum, quod non possint, ut plures aestimant,
ad Deum referri. Quae ergo sunt quae possunt convenire
ad Dominum? « Ad omne quoscunque mittam
te, ibis, et omnia quae mando tibi, loqueris. Ne timeas
a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam
te, dicit Dominus. » Necdum ista otiose videntur ad
Salvatorem referri, ea vero quae sequuntur: « Et
extendit Dominus manum suam ad me, et tetigit os
meum et dixit ad me: Ecce dedi sermones meos in
os tuum; ecce constitui te hodie super gentes et
regna, eradicare et disperdere, et aedificare, » de Jeremia
difficilem faciunt interpretationem, nisi forte
accipiamus eo modo quo supra diximus, ut acceperit
in manu calicem meri plenum, et jussus sit propinare
cunctis in circuitu nationibus. Quas enim gentes
eradicavit Jeremias, quae regna subvertit, ut
merito ei dictum sit, « Ecce constitui te hodie super
gentes et regna eradicare et suffodere? Quam habuit
potestatem ad disperdendum, ut audierit et
disperdere? » Quos vero aedificavit ut consequenter
addatur « et aedificare? Jeremias dixit: Non profui,
neque profuit mihi aliquis. » Et quomodo data est
ei aedificatio atque plantatio? Haec, ut diximus, ad
Salvatorem relata non coarctant interpretantem.
Jeremias enim in istis Salvatoris figura est. Sed ea
quae sequuntur etiam doctissimo homini difficultatem
expositionis important, quomodo possint congruere [Al. add. Domino].
« Et dixi: Qui es, dominator
Domine? Ecce nescio loqui. » Qui est virtus
Dei, qui est sapientia, in quo plenitudo divinitatis
habitat corporaliter, quomodo huic aptari potest, nescio loqui?
Sed et illud, quia juvenis ego sum interdicitur
ei, quasi non bene responderit. Si enim ei
dicit Dominus: « Noli dicere, quia juvenis ego sum, »
manifestum est quasi non bene dicentem fuisse reprehensum.
Haec sunt quae Salvatori videntur non
convenire. Superiora autem facili intellectu ad eum
referuntur. In hoc sermo interpretantis coangustatur.
Jesum Christum scimus Deum. Quaerimus verba
quod dicta sunt juxta personae exponere dignitatem.
Quapropter necesse nobis est Scripturas sanctas in
testimonium vocare. Sensus quippe nostri et enarrationes
sine his testibus non habent fidem. Et hoc
quod dictum est: « In ore duorum et trium testium
stabit omne verbum [(II Cor. XIII)] , » magis convenit
ad interpretantis probationem quam ad quorumcunque
hominum numerum. Ut firmem Verbum intellectus
mei, accipiens duos testes de Novo et Veteri
Testamento, accipiens tres testes de Evangelio,
de propheta, de apostolis, sic enim « stabit omne
verbum. » Quomodo igitur valebimus ista conjungere
Salvatori? Det mihi testimonium Vetus Testamentum:
« quia priusquam agnoscat puer bonum aut
malum, » etc.; det etiam Isaias: « Ecce Virgo in
utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen