PL 111, col. 808

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

conditoris reverentiae oblivisceretur [(III Reg. XXI)] . Avaritiae quoque igne Achab animum concremavit,
cum eum ad appetendam alienam vineam
impatientibus desideriis impulit, et per hoc usque ad
reatum homicidii pertraxit [(III Reg. XXI)] . Tanto igitur
Leviathan iste halitu in prunis flat, quanto adnisu
suggestionis occultae humanas mentes ad illicita
inflammat. Unde et bene mox subditur: « Et flamma
de ore ejus egreditur. » Flamma quippe oris
ejus est ipsa instigatio occultae locutionis. Pravae
enim suasionis verba ad uniuscujusque animum
facit; sed flamma est quod de ore ejus egreditur,
quia ardet in desideriis animus cum ejus suggestionibus
instigatur. Haec quotidie suggerit, haec usque
ad praesentis vitae terminum suggerere non desistit.

Sed tunc se nequius dilatat, cum per illum damnatum
hominem veniens, in hujus mundi se gloria
apertius ostentat. Tunc ab ejus naribus vastior
fumus procedit, quia humana corda, signorum ejus
admirationibus territa, amplius instigatio percutit.
Tunc ejus halitus ardere vehementius prunas facit,
quia reproborum mentes, quas jam calentes amore
gloriae temporalis invenerit, suggestionis suae flatibus
usque ad nequitiam exercendae crudelitatis incendit.
Tunc de ore ejus flamma egreditur, quia
quidquid per se, quidquid per praedicatores suos loquitur
ignis est quo infructuosa ligna concremantur.
Igne autem terrenae concupiscentiae eorum mens
tangitur, qui nequaquam fieri pretiosa metalla concupiscunt.
Qui ergo oris ejus non vult flamma affici,

juxta veri doctoris sententiam, non lignum, fenum,
stipula, sed aurum, argentum et pretiosus lapis
curet inveniri, quia tanto ignis suasionis illius
amplius incendit, quanto se ei ad consentiendum
molliorem quisque praebuerit. Sed qui nulla ratione
conceditur, ut mens in hac corruptibili carne posita
nequaquam suasionis ejus ardore tangatur, restat
ut malignis flatibus adusta, ad orationis opem se
sine cessatione convertat. Flammam quippe suggestionum
illius exstinguit citius unda lacrymarum.
« Quia ecce ego convocabo omnes cognationes
regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient et
ponent unusquisque solium suum in introitu portarum
Hierusalem, et super omnes muros ejus in
circuitu, et super universas urbes Judae. Et loquar

judicia mea cum eis super omni malitia eorum,
quia dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et
adoraverunt opus manuum suarum. » [(Hieron.)] Nulli
dubium multas gentes et singularum gentium reges
Babylonio regi fuisse subjectos: qui obsessa Jerusalem,
posuerunt in circuitu et maxime in exitibus
portarum thronum suum atque tentoria, ne quis
eorum qui clausi erant posset erumpere, et non solum
Jerusalem, sed et omnes urbes Judaeae simili obsidione
vallatas. Cumque, ait, capta fuerit civitas,
tunc loquar ad eos recta mea fuisse judicia, et recepisse
singulos quod merebantur: non pro caeteris
vitiis quibus subjacet humana conditio, sed maxime
pro idololatria, per quam deserentes me, adoraverunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.