PL 111, col. 820

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

qui voluerint eam invenire, in turpitudinis humilitate
reperient, ut nunquam possit voluptatis amore
satiari. [(Greg.)] Onager enim agrestis est asinus, et
recte in hoc libro onagris comparantur haeretici,
qui in suis voluptatibus dimissi a vinculis sunt fidei
et rationis alieni. Onager quippe in solitudine assuetus
est, quia dum terram, cordis sui disciplinae
virtute non excolit, ibi habitat ubi fructus non est.
Qui in desiderio animae suae ventum amoris sui
attrahit, quia quae ex desiderio scientiae mente
concipit inflare praevaient, non aedificare. Contra
quos dicitur: « Scientia inflat, charitas vero aedificat [(I Cor. VIII)] .
»
« Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum
a siti. Et dixisti, Desperavi, nequaquam faciam.

Adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. »
Septuaginta: « Converte pedem tuum a via aspera,
et guttur tuum a siti. Quae dixit: Viriliter agam,
quoniam dilexi alienos et post eos ambulavi. » [(Hieron.)]
Pascha facturi, calceamenta habere jubentur
in pedibus [(Exod. XII)] . Et Apostolus calceatos
praedicat pedes eorum qui Evangelio praeparantur
ne dum per saeculi hujus solitudinem gradiuntur,
venenatis pateant animantibus, quae debent evangelico
pede calcari et conteri. Guttur prohibemus a
siti, quando Salvatoris praecepta suscipimus dicentis [(Joan. VII)] :
« Qui sitit veniat ad me et bibat, »
quae desperatione malorum negavit se facturam quod
Dominus imperavit, causamque exposuit dicens:
« Adamavi alienos, et illos sequar, » impudenti confessione

putans se crimina devitare. Porro juxta
Septuaginta via peccatorum aspera est, quae a Domino
convertitur in viam planam. Quicunque haereticos
sequitur, horum versuum notetur elogio.
Quod dixerit desperavi, sive in malo proposito agam
viriliter, et in meo confortabor errore. Necesse autem
est ut qui alienam ecclesiastica doctrinam sequitur,
alienos diligat, et eorum sequatur vestigia,
vel daemones vel haereticorum principes, qui a Deo
alieni sunt.
« Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur,
sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges
eorum, principes, et sacerdotes, et prophetae eorum
dicentes ligno: Pater meus es tu; et lapidi:
Tu me genuisti. » Quamvis sit impudens et procax

vultus furantium, tamen erubescit cum in furto
fuerit deprehensus. Et Israel ergo dicens ligno,
« Pater meus es tu; et lapidi: Tu me genuisti; » ut
eos vocaret parentes quos ipse fabricatus est, confunditur
cum in sua idololatria fuerit deprehensus.
Et ne putemus cum hoc de plebe dicere: reges ponit,
et principes, et sacerdotes, et prophetas eorum.
Utamur hoc testimonio, si quando principes
nostri et hi qui in Ecclesia putantur duces in peccatis
turpibus fuerint deprehensi.
« Verterunt ad me tergum et non faciem. »
Quando enim magister praecipit, obedientis indicium
est, si demisso contra audiat capite; sic autem vertat
tergum, signum est contemnentis; ut in alio loco

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.