PL 111, col. 9

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Domino excellentissimo, et omni honore dignissimo
LUDOVICO regi, RABANUS, vilissimus servorum
Dei servus, aeternae beatitudinis in Christo optat salutem.
Audita bona opinione vestra, quae praedicatur per
totas provincias Germaniae atque Galliae, et pene in
cunctis partibus Europae crebris laudibus intonat,
satis exsulto, et Domini misericordiam imploro; quatenus
hoc cum bono augmento ad salubrem finem
pervenire concedat. Ob hoc quippe laboris mei opuscula,
quae in servitium Christi, ipsius largiente
gratia, sacras Scripturas exponendo, prout potui,
expendi, non sine vestra communione habere volui:
sed aliquos tractatus atque commentarios, in divinos
libros conscriptos, vestrae venerationi direxi.

Nuper quoque quia vos, quando in praesentia vestra
fui, compertum vos habere dixistis aliquod opusculum
me noviter confecisse de sermonum proprietate
et mystica rerum significatione; quod etiam a mea
parvitate postulastis vobis dirigi: feci libenter quod
petistis, et ipsum opus vobis, in viginti duobus libris
terminatum, transmisi: ut, si Serenitati Vestrae
placuerit, coram vobis relegi illud faciatis; et
si aliquid in eo dignum emendatione repertum fuerit,
cum vestris sagacissimis lectoribus, prout ratio
dictat, illud emendare curetis. Sunt enim in eo
plura exposita de rerum naturis, et verborum proprietatibus,
nec non etiam de mystica rerum significatione.
Quod idcirco ita ordinandum aestimavi,
ut lector prudens continuatim positam inveniret

historicam et mysticam singularum rerum explanationem:
et sic satisfacere quodammodo posset suo
desiderio, in quo et historiae et allegoriae inveniret
manifestationem. Unde mihi non melius aliud videbatur
hujus operis sumere initium, quam ab ipso
conditore nostro, qui omnium rerum est caput et
principium: quia quidquid naturaliter subsistit, aut
auctor et creator omnium est, aut ab eo condita
creatura. Quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt
omnia [(Rom. XI)]
; qui fecit coelum et terram, mare et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.