PL 112, col. 1594

Carmina de diversis (Rabanus Maurus), J. P. Migne

Optimus est amicus Christi vestitus amore,
Semper amicus amat, semper amandus erit.
Diligit Omnipotens sophiam nam semper amantem,
Cum sophia gazis omnibus est melior.
Semper amanda quidem est rerum doctrina bonarum,
Devotus doctor charus erit Domino.
Non te, non mundum, Christum sed dilige solum,
Nullus te verbis vituperet merito.
Non opibus bona fama datur, sed moribus almis,
Non perdit pietas quaeque dabit misero.
Nil oculi prosunt quibus est mens caeca videndi,
Luminis experti devia caeca petunt.
Quanto major eris, tanto moderatior esto,
Omnibus sis aequus, rector ubique pius.
Vive Deo, vita felix, et vive per aevum,
Vera, beata, bona est vivere vita Deo.
Laetus in aeternum Christo sociabere civis,
Ille manet semper, tu quoque semper eris.
X.--IDEM AD PRAECLARUM.
Conditor omnipotens, Rector mihi mitis adesto,
Munera da verbi, Conditor omnipotens,
Dicere quod valeam, signent quid prisca figuris,
Quid reseret Christus, dicere quod valeam.
Unicus ipse tuus tecum qui cuncta creavit,
Cuncta modo recreat, Unicus ipse tuus.
Principio Dominus paradisum plantat Eoo.
Ecclesiam format principio Dominus.
Flumina quadrifida paradisi a fronte * manarunt,
De Christo fonte flumina quadrifida.
Virgine progenitum terra Deus extulit Adam.
Jesum de matre virgine progenitum.
Condidit ex latere, sponsamque viro dedit Evam,
Sic Christo sponsam condidit ex latere.
Mors fera de stipite miserum sibi subdidit orbem,
Nunc prostrata jacet mors fera de stipite.
Invidus ergo necem frater justo intulit olim,
Sic Judas Christo invidus ergo necem.
Terraque per hominem maledicti famina sensit,
Invenit pacem terraque per hominem.
Arca pios revehit, tumidum ne absorbeat aequor,
Ne in mundo pereant, arca pios revehit.
Frater iniquus enim nudum patrem improbe risit,
In cruce pendentem frater iniquus enim
Hostia grata Patris fuerat senis unicus haeres,
Salvator mundi hostia grata Patris.
Nupsit et ipsa viro insigni nam rite Rebecca,
Ecclesia Christo nupsit et ipsa viro.
Praevenit ecce minor seniorem munere fratrem
Antiquum populum praevenit ecce minor.
Reppulit ille famem Aegypto tunc emptus Joseph,
Venditus est Jesus, reppulit ille famem.
Repperit in fluvio Pharaonis filia Mosem,
Barbara gens Christum repperit in fluvio.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.