PL 114, col. 76

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

occulte per fugam ad illustrandam Aegyptum descendit,
relicta nocte Judaeis.
Nocte tulit in Aegyptum, quia nocte ignorantiae his
a quibus ipse recessit reliquit incredulis. Quando
redit, noctis non fit mentio, quia in fine mundi,
Judaei fidem tanquam Christum ab Aegypto revertentem
suscipientes illuminabuntur.
In Aegyptum, et erat ibi, etc. Omnigenum Deum
monstrat venerantem: quia Christus a Judaeis non
receptus, per praedicationem transit ad gentes. Fugit
in Aegyptum sicut natus est, ut corruptam reparet
naturam. Sic fugit, ut fugaces revocaret. Quod fugit,
sacramenti fuit non timoris, ut exemplum fugiendi
daret suis. Non fugit mortem qui mori venerat:
nec insidias expavit qui venerat aperire versutias

diaboli. De hac fuga praedixit Isaias: Ecce Dominus
ascendet super nubem levem, id est, carnem sine peccato: ingredieturque Aegyptum
[(Isa. XIX)]
. Septem
autem annis in Aegypto latuit.
Ex Aegypto vocavi. In Osaea juxta Hebraicam
veritatem hoc invenitur: vel in libro Numerorum,
ut quidam asserunt: quia totum dispositione Dei
factum est.
VERS. 16.-- Tunc Herodes videns. Verisimile est,
quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis,
credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad
se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri
inquisitione. Deinde vulgatis his quae in templo facta
dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in
mortem Christi properans pueros occidit.
Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate
Christi Herodem in pueros desaevisse: quod
forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel
ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his
quae de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab
inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet,
neque elabi aliquo modo posset.
Occidit omnes pueros. Quam cito Christus apparuit
mundo, incepit in eum pesecutio: quae figuravit
persecutionem sanctorum: et dum infans quaeritur,
infantes occiduntur; in quibus forma martyrii
nascitur, ubi infantia Ecclesiae dedicatur.
Figurat mors parvulorum passionem omnium
martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi
sunt: qui non in Judaea tantum, sed ubique passi

sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi:
quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus
evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas
non contingi.
Et in omnibus finibus ejus. Non est contentus vastatione
Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit;
nec ullam misericordiam aetatis habuit a filio unius
noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes
occideret.
A bimatu. Ideo a bimatu, ut sicut praeoccupaverat
Herodes fines civitatis, ita et praeoccuparet alium annum.
Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer
cui famulabantur sidera, paulo supra aetatem vel infra
speciem sibi conformaret.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.